Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

DISCORSO DI PAOLO VI
A CHIUSURA DELLA II ASSEMBLEA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI

Sabato, 6 novembre 1971

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Quod, Deum orantes, fidentibus animis ante nonnullas hebdomadas coepimus, id nunc, aucta per huius temporis experientiam fiducia, in nomine Domini laetantes complemus. Convenit vero in operis fine paulum de eo recogitare breviterque perpendere, quam vim haec Synodus Episcoporum habeat ad Ecclesiae vitam.

Re quidem vera hic fuit fraternus conventus, in quo delecti Episcopi, collegialis suae indolis memores, universalem Ecclesiam repraesentantes, caritatis vinculis inter se coniuncti, circa Nos congregati sunt, ut de argumentis peculiaris prorsus momenti, quibus hodie multi sollicitantur, agerent. Itaque Synodus, qua Episcopi Romano Pontifici prudentiae, usus rerum, consilii sui adiumenta praebent, sententiam gravem magnique faciendam Ecclesiae hierarchicae significat.

Fateri sane possumus hos synodales coetus, qui a vobis multum laboris ac virium postulaverunt, frugiferos salutaresque Ecclesiae exstitisse. Scilicet dolores, gaudia, spes, necessitates, quibus hodie in variis terrarum orbis partibus christiana vita afficitur, per vos palam ac fere ante omnium oculos patuerunt. Non quidem semper eaedem omnium vestrum sententiae fuerunt, etiam quod attinet ad rationes ac vias ineundas quibus propositae quaestiones dissolvantur. Attamen vos idem permovit religionis studium, idem Ecclesiae amor, idemque propositum eo spectans, ut, doctrina Concilii Vaticani Secundi fideliter servata, ad Evangelii nuntium nova in mundo aperiantur itinera, eaque spiritualibus nostrae aetatis necessitatibus accommodata. Ad Nos autem quod attinet, iam nunc vos certiores facere volumus, Nos, quemadmodum disceptationes vestras attento animo hucusque prosecuti sumus, ita pariter debitam habituros esse rationem sententiae vestrae cum de iis decernendum erit, quae ad Ecclesiae universalis bonum pertineant. Item Nobis curae erit prospicere, ut in posterum Synodi ordo, quo ipsius labores reguntur, expeditior evadat. Quare, si quae normae hac in re minus ad id respondere videantur, vos hortamur, ut animadversiones vestras Secretariae Generali Synodi significetis.

Interea autem liceat Nobis gratam profiteri voluntatem Nostram iis omnibus qui ad felicem huius Synodi exitum sociam atque adiutricem operam contulerunt. Ac nominatim gratias imprimis referimus Consilio Secretariae ipsius Synodi, quod sapienter diligenterque in huiusmodi apparandos sinodales coetus per hos annos incubuit. Item gratias persolvere placet Conferentiis Episcopalibus, quae in propositis quaestionibus sedulo studio versatae sunt; Cardinalibus Praesidibus Delegatis; sollerti Synodi Secretario Generali Ladislao Rubin; Relatoribus et Secretariis specialibus nec non ipsorum adiutoribus; atque omnibus hic praesentibus Cardinalibus. Episcopis, sacerdotibus, religiosis, laicis, qui in Synodi laboribus partem habuerunt. Nec silentio denique praeterire fas est alios Ecclesiae filios qui, licet hinc absentes, nihilominus consilio et opere hac in re Conferentiis Episcopalibus valido adiumento fuerunt, suisque fusis Deo precibus Synodi causae valde profuerunt. Tantae molis tantique momenti opus, in Ecclesiae utilitatem generose susceptum, Deus gratiarum suarum ubertate benigne rependat.

Liceat nunc mentem Nostram aperire de duobus argumentis maximi ponderis, quae huic Synodo proposita sunt. Primum, ad sacerdotium ministeriale spectans, diu omnique ex parte excussum est et expensum. Novimus sane, quemadmodum et vos qua pastores fere cotidie experimini, quam multiplex sit quaestio de vita sacerdotali in hodierna societate tantopere immutata et mutationibus continenter obnoxia. Non ignotae sunt difficultates spirituales, psychologicae, sociales, materiales, quibus tot sacerdotes hac aetate premuntur. Non pauci ex iis anxie ac serio se interrogant, qui locus sibi tribuendus sit in mundo huius temporis.

Iure merito vos sedulo expendistis partes, quae ad presbyteros spectant in apostolico munere corporis episcopalis: necnon germanam sacerdotii ministerialis naturam, cum peculiare studium contulistis in Evangelii praedicationem, vi cuius sacerdos homnibus nostrae aetatis Christum annuntiat, mundi Salvatorem.

Ex vestris autem disceptationibus consequitur, ut Episcopi totius orbis catholici integre retinere velint donum illud absolutum, quo sacerdos Deo mancipatur; cuius quidem doni pars non levis - in Ecclesiae Latina - est sacer caelibatus.

Itaque Patres huius Synodi, experientia quoque fulti, quae post Concilium Vaticanum Secundum circa hanc rem hausta est, doctrinam eiusdem Concilii prorsus asseruerunt, quod docuit: «Caelibatus . . . multimodam convenientiam cum sacerdotio habet . . .». Per eum, «propter Regnum caelorum servatum, Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso corde adhaerent, liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum se dedicant, Eius Regno ac operi regenerationis supernae expeditius ministrant, et sic aptiores fiunt qui paternitatem in Christo latius accipiant» (Presbyterorum Ordinis, 16).

Quod igitur Synodus sensit, Nos confirmamus, salva disciplina venerabilium ac nobis semper dilectarum Ecclesiarum Orientalium. Hoc edicentes, mentem ad omnes sacerdotes, quorum res interest, convertimus. Quot ex iis, etiam magnas inter difficultates, inconcussa cum fidelitate Domino servire et animarum salutem procurare student! Quot, in abscondito laborantes ac dolores et iniurias patientes, Ecclesiae maximas vires suppeditant! Expedit sane in fine huius Synodi tot veri nominis sacerdotum laudem celebrare! Noverint singuli universi Papam sibi adesse, se caritate sincera diligere, preces fundere pro ipsis.

Confidimus igitur fore, ut sacerdotes, supernaturali mente ducti et voci Ecclesiae dociles, in praeclara via, quam ex divina vocatione libere elegerint, alacres persistant. Iis cunctis salutem ex animo impertimus.

Alterum magni momenti argumentum, quod huic Synodo pertractandum commissum est, ad iustitiam spectat in mundo huius temporis instaurandam. E disceptationibus autem, a vobis per huius Synodi decursum habitis, manifesto apparet, quam late pateat et quot quantasque difficultates secumferat huiusmodi navitatis campus. Copiose profecto de hac re egit Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum; ac Nosmet ipsi mentem cogitationesque ad id saepe convertimus, praesertim in Encyclicis Litteris, quae «Populorum progressio» inscribuntur. Quodsi vos hoc ipsum argumentum aggressi estis, profecto minime vobis in animo fuit salebrosas huiusmodi quaestiones brevi temporis spatio plene enodare; verum testati estis Ecclesiam in difficillimis nostrae aetatis adiunctis consciam esse sibi renovato studio sociam operam dandam, ut iustitia inter homines perfectius instauretur, sive pleniorem notitiam assequando praesentium huius mundi necessitatum, sive exemplum per se ipsam praebendo, sive sollicitudines suas intendendo erga pauperes et oppressos, sive hominum conscientias excolendo ad agendum pro iustitia sociali, sive denique suscipiendo ac fovendo omne genus incepta ad miserorum levamen, quae quidem sint quasi aspectabile testimonium ipsius caritatis in mundo, aliosque ad hoc terendum iter exstimulent.

Supervacaneum sane non est in mentem revocare missionem propriam, a Christo Ecclesiae suae creditam, non esse quidem ordinis politici, oeconomici vel socialis, cum finis ei praefixus sit ordinis religiosi (Cfr. Conc. Vat. II, Gaudium et Spes, 42), tamen ea conferre potest ac debet ad instaurandam iustitiam etiam temporalem. Haec omnia non quidem plenus et absolutus finis ipsius Ecclesiae sunt, sed inservire debent ad Regnum Dei in terris constabiliendum, iuxta illam Christi Domini sententiam: «Quaerite primum regnum Dei» (Matth. 6 , 33).

Actio Ecclesiae, si hoc necessario ac primigenio religioso afflatu destitueretur, ab Evangelii praeceptis profecto discederet et vim virtutemque suam ad terrestris civitatis bonum procurandum paulatiam amitteret. Nam, ut Concilium Oecumenicum praeclare monet: «Ex . . . ipsa missione religiosa (Ecclesiae) munus, lux et vires fluunt quae communitati hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae inservire debent» (Gaudium et Spes, 1. c.).

Nunc autem, cum ad huiusce Conventus exitum pervenerimus, in quo germana cum animorum fraternitate una simul mirificum eventum experti sumus, quem numquam oblivisci poterimus, vehementer cupimus, ut pacis osculo caritatisque amplexu nos consalutemus. Uno inter nos devincti amore erga Christum atque Ecclesiam, intelleximus illam in nobis fuisse caritatem, quam ipse Christus, suprema sui sacrificii hora, nos iussit servare: «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos» (Io. 13, 33). Iam iam ad singulas quisque sedes reversuri, nos intimos communionis, fraternae necessitudinis, voluntatum conspirationis, concordiae, lucis pacisque sensus in vobis omnibus alatis atque foveatis oportet. Etsi locorum intervallis seiuncti, mutuum huiusmodi colloquium pergere debemus, in quo animi nostri in unum veluti concentum sese fuderunt.

Firmum pariter robur nobis habendum est, ut universae fratrum communioni in posterum quoque serviamus, nova sumpta alacritate et constanti voluntate digne ambulandi «vocatione, qua votati sumus» (Cfr. Eph. 4, 1). Hac quidem impellimur, ut exemplo simus clero et fidelibus, nostrae commissis curae, qui nos respiciunt ut spiritus hauriant ad Evangelium fideliter ad effectum deducendum. Oportet in nostro grege veluti fermentum simus, quod nos inducat ad vitam cum virtute plane ducendam atque ad Spiritus Sancti impulsionibus respondendum. E sacris precationibus atque e verbi Dei meditatione robur nobis sumendum est, ut ii ad Evangelii formam sese prorsus accommodent.

In hoc autem opere, quod hominum vires excedit, minime derelinquimur; Christus enim nobiscum est. Maxime igitur ipsi confidere debemus, quoniam «omnia possumus in eo, qui nos confortat» (Cfr. Phil. 4, 13). Christus enim, qui nos elegit quamvis infirmi simus, opportunum auxilium nobis deesse minime patietur, ut pastoris officium rite adimpleamus. Ab Ipso comprehendamur ut Paulus (Ibid. 3, 12); ad Ipsum mores nostros conformemus, ut tota nostra agendi ratio eius gratia perfundatur. Ipse aeternus est Sacerdos, exemplum et forma apostolicae vivendi rationis. S. Ambrosii verbis utimur, qui fuit admirabilis animorum Pastor: «Luceat ergo imago eius in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus et factis; ut, si fieri potest, tota eius species exprimatur in nobis. Ipse sit caput nostrum, quia “caput viri Christus” (1 Cor. 11, 3): ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem; ipse vox nostra, per quem loquamur ad Patrem; ipse dextera, per quem Deo Patri sacrificium nostrum deferamus» (De Isaac et anima, 8, 75; ed. SCHENKL, CSEL 32, 2, p. 694).

Ut haec ad effectum deducamus, nobis adiumentum praebet Deipara Virgo, Ecclesiae Mater, quae ut nemo unquam Filii imaginem in se expressit; nostram igitur certam et immotam fiduciam in ea collocemus, quae nobiscum, sicut olim cum Petro et discipulis (Cfr. Act. 1, 14), continenter orat, ut Ecclesiae sanctae novus affulgeat Pentecostes dies.

Denique amore opus est erga Ecclesiam et erga mundum, in qui haec ut salutis sacramentum adest! Ecclesia sancta, quae est Populus Dei iter faciens ad caelum, Verbi Dei revelati et Redemptionis instrumentorum custos, Christi Sponsa, eius pretioso Sanguine abluta, a nobis huiusmodi plenae fidelitatis testimonium exspectat. Nostrum est ei inservire, eam tutari, eam denique in mundum proferre; ipsa in unum corpus e nobis coalescit, qui homines sumus, in certis temporum et historiae condicionibus viventes, ideoque nostris infirmitatibus, nostris dubitationibus, nostrisque timoribus ita obducitur, ut non ita splendeat, quemadmodum Christus voluit, qui tamen «dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo vitae» (Eph. 5, 25-26). Nobis igitur ad perfectionem semper est contendendum, ut eam, quae nostra indiget opera, honore afficiamus; a nullo abstineamus sacrificio, ut ea vere sit illud signum elevatum in nationibus procul (Cfr. Is. 5, 26).

Cum Ecclesiam ita amaverimus, tunc mundum tali amore prosequemur, quem illi ob vocationem nostram debemus. Nostri temporis homines verbum exspectant, quod eorum animos liberet, qui in poenis et in anxitudinibus versantur: ii Ecclesiam respiciunt quaerentes, num adhuc exspectationi ipsorum respondere queat, aut alio sibi sit confugiendum. Omnibus viribus contendere debemus, ut homines nobis fidem habeant, praesertim eos patrum fratrumque caritate diligendo.

Venerabiles Fratres filiique amantissimi!

Hac hora, qua inter nos salvere iubemus, haec verba concordiae, roboris, fiduciae erga Christum eiusque Matrem atque amoris erga Ecclesiam et mundum veluti nostrum sint viaticum ad iter aggrediendum. Curate, ut Vestri sacerdotes magis magisque conscii sui muneris fiant, cuius in locum nullum aliud substitui potest; vestrisque fidelibus serenitatem et gaudium afferte, gaudium dicimus, quo vivam Ecclesiae partem se esse sentiant; eosque omnes certiores facite Nos intueri ipsos, ipsisque una vobiscum benedicere. Et omnipotentis Dei auxilium et amor nos singulos umversos semper complectatur. Amen.

                                    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana