Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LO SPECIALE CONVEGNO DI STUDIO
DELLA COMMISSIONE TEOLOGICA INTERNAZIONALE

Lunedì, 16 dicembre 1974

 

Instaurantur nobis gaudia cum vos hodie excipimus, illustres Commissionis Theologicae Internationalis viri, initio conventus Vestri; eosque theologos comiter benigneque consalutamus, qui aut recens in vestrum collegium cooptati, aut confirmati, ad legum vestrarum praescripta «scientia theologica et fidelitate erga Ecclesiae magisterium praestant»; qui praeterea oculis Nostris specimen praebent variarum Theologiae scholarum in diversis nationibus.

Haec sane collegii Vestri structura id luculenter prodit, necessitudinem inter disciplinas theologicas, quam aetas nostra tantopere poscit, omnino coniungi oportere, eo vel magis, quod frequentiores quam antehac rei moralis periti viri in vestrum numerum recepti sunt; in eodem, profecto, membrorum successiones novis usque theologis materiem et facultatem dant, operam suam tam egregiam Sanctae Sedi navandi. Itemque tredecim numero virorum confirmationem esse stabilitatis ac perpetuitatis praesidium cuique patet, quam coli decere nemo non videt ut fructus uberrimi e Commissione percipi possint. Occasione vero capta, non omittimus eos, quorum in locum alii suffecti sunt, obsequio, recordatione, gratulatione valere iubere, de insigniter praestita opera per actum quinquennium.

Nimirum in praesens studia vestra in eo versantur, quem ad modum provisum est anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, ut «fontes cognitionis moralis christianae» indagentur. De qua tractatione vehementer gaudemus. Id vero, ut e documentis quae misistis praecepimus, agitur, ut via ac ratio rei moralis investigandae presse definiantur atque certa actus moralis iudicandi principia, iuxta christianae sapientiae considerandae modum: argumentum sane grave: argumentum dignum; argumentum Ecclesiae hominumque necessitatibus accommodatum; idem enim bases ipsas theologiae moralis fundamentalis respicit, actibus humanis conexas.

Nemo ignorat christianam morum disciplinam in controversiam adduci, ad ipsa etiam quod attinet eius principia. Verum enim vero, Revelatio propriam definitamque agendae vitae rationem proponit, quam Ecclesiae magisterium authentice interpretatur eamque extendit ad novatos vitae usus in suis progressionibus componens. Hoc tamen interdum in oblivionem facile adducitur. Hodie praeterea ipsa ordinis moralis obiectivi principia in controversiam vocantur (Cfr. Dignitatis humanae, 7).

Ex quo fit, ut hodierni temporis homo perturbetur, nesciens quae recta sint, quae vero prava, aut quibus recte iudicandi normis niti valeat. Atque in huiusmodi dubitationem nonnulli etiam christiani fideles inducuntur, qui nec legi naturali fidem amplius faciant, nec positivis Revelationis et Magisterii praeceptis. Relicta pragmatistica philosophia, in relativismi argumenta deventum est.

Nos autem putamus unam ex causis, et fortasse praecipuam, cur hodiernae aetatis hominis recte iudicandi facultas enervata sit, separationem esse - potius quam distinctionem - quae redicitus facta est inter doctrinam vitaeque praxim moralem et religionem; hanc nempe omnino esse negando, illam vero suis ipsius privando ontologicis fundamentis suisque supremis finibus.

Spirituales illae hic illic pervagantes opiniones ad talem mysticismum propensae, qui Absolutum desiderat atque aliquibus voluntariis et laboris plenis religionis formis expletur, quae aetatis nostrae iuvenum mentes ad ampla ac significantia facta inducunt, interius quoddam rationis vacuum detegunt, quod suffoderunt inania dogmata saecularismi et pseudo-liberationis, a pervulgatissimo laicismo rigide invectae: quo in rationis hiatu dignosci videtur deprecanda illa moralis hebetatio, qua corroborans quodvis conscientiae subiectivae principium decidit, idque misere eflicitur, ut magis ac magis delicta multiplicentur, quae non solum ad perturbatum individui animum pertinent, sed etiam ad plurium consociationes, callide sordideque directas; fit praeterea, ut edonistica eademque excusata morum libertas sinat, ut corporis sensus ad proprium humanae rationis iudicium vel ad iustas sociales normas praevaleant.

Liceat Nobis brevibus bisce et simplicibus animadversionibus locum interponere, qui maxime accommodatus videtur, e probi et perillustris viri, scilicet Alexandri Manzoni, opere excerptum; illam dicimus «Moralis Catholicae» defensionem, ab ipso conscriptam, quae normas, nobis hodie etiam approbandas, continet: «Iam praeter et extra omnem religionem habent certissime homines quasdam species honesti et inhonesti, quae quidem scientiam aliquam moralem constituunt. Num vero haec cognitio plena aut perfecta est? Num igitur rationi consentaneum est, eadem scientia esse contentum? Quod praeterea doctrina illa moralis ab ipsa theologia distincta est, num haec aliqua eius naturalis condicio est an potius imperfectio? Hoc tandem quaeritur. Sed ipsum illud interrogare, iam respondere est interrogationi: et enim illa ipsa denique scientia naturalis est imperfecta et varia et tot modis obscura; caret etiam cognitionibus summi nimirum ponderis de Deo ac proinde de nomine deque legis moralis latitudine. Desunt similiter ei cognitiones de causa eius fastidii, quod homo nimis saepe experitur in parte etiam illa huius scientiae observanda, quam bene novit et agnoscit; desunt tandem veritates de auxiliis ad scientiam illam plene exsequendam necessariis. Atqui haec ipsa scientia humana est quam Christus Iesus voluit reficere et reformare, cum nempe agenda rationesque agendi praestituit, cum hominum sensus verba cupiditates recte direxit, cum omnem hominum amorem et odium redegit in principia quaedam, quae ipse appellavit aeterna et infallibilia, unica et universalia. Ipse ergo tunc coniunxit philosophiam moralem cum theologia; num ad Ecclesiam pertinuit seiungere eas?» (A. MANZONI, Osservazioni sulla morale cattolica, 1, cap. III)

Sed praeter illam sententiam, a nobis cornmemoratam, qua res morales a religione, et praesertim ab Ecclesiae magisterio separantur ad quasdam maximi momenti morum quaestiones spectante (sicut exempli gratia sunt contracceptio, abortio, sterilisatio, euthanasia, cetera), alia gravissima res, quae moralem Ecclesiae doctrinam respicit, ex eo potissimum prevenit, quod gliscens fama putat huiusmodi Ecclesiae magisterium factum esse vetus atque obsoletum. Opinionum cursus, ab historia invectus, continens morum processus, cogitandi ratio quae in praesentiarum pervulgata est, validam causam praebere creduntur, cur Ecclesiae de moribus doctrinae argomenta repudientur, eiusdem doctrinae mutatio suadeatur, immo adprobetur, et quidam, ut ita dicamus, relativismus defendatur, qui «amoralibus» nostri huius temporis propensionibus studiisque faveat. Expetita iura libertatis, sine ullo limite exercendae, sensum officiorum moralisque obligationis tollunt ipsis in quaestionibus, quae manifesto graves sunt quaeque sive singulorum sive societatis vitam obligant (sicut divortium, omophylia, sexuales ante matrimonium necessitudines, cetera). Quam ob rem ethica hominis et societatis temperatio procul dubio in discrimen adducuntur, si huiuscemodi principia admittantur, quae rationibus mores, ius, rem publicam respicientibus, et eo vel magis christianae vitae normis adversantur. Si Fridericus ille Nietzsche quasi nostrae aetatis propheta haberetur, ubinam Christi Evangelium consisteret, quorsum mundus huius temporis denique tenderet?

His omnibus consideratis, a vobis est igitur egregie statutum, ut de re morali quaestionem ageretis, quod ad praecipuas operandi rationes spectat.

Sacras in primis Litteras perscrutari studebitis, quorum doctrina ut scientifica theologiae moralis expositio magis nutriretur Concilii Vaticani II Patres monuerunt (Optatam totius, 16). Operam impendetis, ut teologica studia de Sacrae Scripturae usu progrediantur ad recte definiendas morales normas secundum legitima fidei vel disciplinae exegeticae et hermeneuticae praecepta. Summa praeterea moralis biblicae praescripta in lucem proferetis, quae sunt: participatio mysterii paschalis per baptismi sacramentum, atque ex eo derivantia officia et munera (Rom. 8); vita in Spiritu ducta (Gal. 5); studium iustitiae Regni Dei comparandae (Matth. 5-7); hominis christiani cum Deo communio, qui est vita, et amor, et lux (1 Io.). Quae denique in Sacris Scripturis expressa inveniuntur praecepta de hominis cum Deo et fratribus vinculis iungendis, de caritate, de iustitia, de temperantia in lucem proferetis.

In omni ergo pervestigatione fontium cognitionis Christianae legis moralis oportet ante omnia et necessario recurrere ad firmissima revelationis Biblicae principia quae, auxiliante ipso Ecclesiae Magisterio, illustrantur secundum illam suam significationem quae in omni aetate attingit intimum hominem. Quam ob causam idem Magisterium existimat studii Vestri argumentum ad ipsam hominum vitam pertinere, quoniam - sicut factum est nuper in gravissima abortus quaestione - tacere non potest de primariis necessariisque actuum humanorum optionibus sed contra adiuvare debet christianos et omnes homines bonae voluntatis ut sese sempre gerant secundum rectam conscientiam debitorum atque officiorum moralium.

Hic itaque interest, Christi ipsius nomine, viam ad salutem commonstrare eodemque tempore producere et praesentem reddere hodie actionem Redemptoris tamquam Luminis hominum et originis omnium gratiarum. Haec vero actio non continetur tantum rationibus et principiis, id est veritatibus quibus credendum est, sed etiam usu vitae et contemplatione finis, id est veritatibus quibus vivendum est: «fides credenda e t moribus applicanda», ut quibusdam Patrum Concilii verbis utamur (Cfr. Lumen Gentium, 25).

In tantae autem amplitudinis argumento minime vobis sufficiet tempus huic congressioni reservatum; necesse proinde erit etiam postea sedulo pergere in vestros animi labores incumbere, qui Dei veritatis estis exploratores. Exoptamus igitur nunc vobis progressum cursumque tranquillum ac frugiferum ipsarum deliberationum vestrarum, atque in posterum plus usque lucis ad doctrinae augmentum et profectum. Certo praeterea scimus mutuam inter vos adiutricem operam, quae observet ac revereatur uniuscuiusque facultates et etiam proposita universalia Commissionis Theologicae, utilissimam fore ad finem adeo excelsum attingendum adeoque necessarium Ecclesiae, hoc praesertim tempore, quo perspicuitas in cogitando et firmitas in agendo vehementer flagitatur. Cupimus pariter ut fructuosa sit et expedita vestra consensio et vestra cooperatio cum Commissionibus episcopalibus Conferentiarum episcoporum per orbem, cum Apostolicae Sedis officiis et ministeriis, cum Synodo Episcoporum et in primis - modo sane accuratius definiendo et ulterius explicando - cum «Consulta» Sacrae Congregationis Pro Doctrina Fidei, quod est institutum Vestro simile idque complet et perficit ob universalem originem sodalium suorum, ob curam consensus inter omnes disciplinas, ob eruditionem peritorum suorum, ob magnanimum Sanctae Sedis famulatum.

Vobis denique omnibus lumen et donum Spiritus Sancti imploramus fervidaque prece petimus «ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu» (Phil. 1, 9), dum ex imo pectore vobis vestrisque inceptis peculiarem Nostram elargimur Apostolicam Benedictionem.

                            



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana