Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE

PII PP. X AD SODALITATEM CAPTI VI TATI
ABOLENDAE IN TERTIO CONVENTU TARENTI COADUNATAM*

VENERABILI FRATRI
PETRO ARCHIEPISCOPO TARENTLNORUM - TARENTUM

 

Venerabilis frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Si progressione temporum progrediatur etiam civilis cultus oportet, commendandum maxime consilium putamus unde sodalitas captivitati abolendae adducta tertium Tarenti parat ad rem eamdem conventum. Unde viginti saeculorum praeterlapsa serie, ex quo Redemptor humani generis Christus homines iniquissima captivitate daemonum exuit, id certe refugit considerare animus hominem tamen captivitate hominum premi. At Christi, remedii unici loco, manent perficienda iussa, miserisque si afferenda Religionis libertas est, nulla id fieri meliori ratione potest, quam illustrata prius hominum mente, et caritate deinde mota. Id esse tertio captivitate abolendae coetui propositum vehementer laetamur, eique memorem profitemur animum, quod, optatis congruenter Nostris, communem excitare curam pietatemque adlaboret. Tarenti autem, in urbe catholicorum congressionibus non semel hospitali, congregatum iri coetum, non minori Nobis laetitiae est, qui probe scimus nec consultandi lumen, nec deliberandi istic ardorem deesse. Restat ut vota et preces, uti prospero coetus concludatur exitu, addamus, idque pro eo, quo flagrai Nobis animus, subveniendi captivis studio, libenter facimus, Apostolicam benedictionem tibi ac singulis e conventu peramanter in Domino impertientes.

Datum Romae apud S. Petrum, die XX Decembris MCMIV, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 358-359.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana