Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

REDDITAE SUNT NOBIS*

AD RMUM. D. HENRICUM GARRIGUET,
ANTISTITEM GENERALEM SOCIETATIS SULPICIANAE

 

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Redditae sunt Nobis tuae nuper litterae: in quibus quidem gratum fuit, quod tuam et Societatis, cui praesides, omnem in Nos observantiam declarabas; sed illud etiam gratius, quod addebas de vestra voluntate Nobis fidelissime obtemperandi, praesertim quod ad institutionem Cleri adolescentis attinet. Hanc enim adeo Nos habemus curae, ut nihil supra: quas propterea edidimus praescriptiones de recte ordinando studiorum cursu, de tuenda doctrina sana, de formandis ad solidam pietatem et ad reverentiam Ecclesiae docentis animis alumnorum, eas profecto Nos accurate religioseque servari in primis cupimus et optamus. Nimium quantum communis salutis interest, ut sacra iuventus ex instituto Doctorum Scholasticorum, duce Thoma Aquinate, veterem Patrum sapientiam alte percipiat, quo ipso erroribus quibusvis novis immunis erit; eademque mature discat docilem se et obsequiosam et deditam praestare huic beati Petri Cathedrae, in qua Christus Dominus summum magisterium regimenque posuit Ecclesiae suae. Vos in hoc tanto munere, quando sic animatos videmus, sperare licet Nobis ac libet, cumulate vestris partibus satisfacturos, divina adiuvante gratia. Huius Nos. auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, et omnibus vel magistris vel discipulis Societatis Sulpicianae apostolicam benedictionem grato cum animo impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910),  pp. 7-8.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana