Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. X

EPISTOLA

QUAE NUPER*

DILECTO FILIO NOSTRO PETRO S. R. E. PRESB. CARD. COUILLIÉ,
ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI

 

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae nuper facta sunt Romae hostiliter et contumeliose in Ecclesiam sanctam, cum foederatae improborum manus annuam memoriam hominis flagitiosissimi celebrarent, ea certe animo Nostro, tot iam curis afflicto, magnam aegritudinis accessionem importarunt. Vidimus enim, inimicis Crucis Christi datam in hac sacra Urbe licentiam, ut maiestatem Romani Pontificatus sanctitatemque religionis catholicae incredibili conviciorum petulantia luce palam appeterent, idque, quod maximo dolore fuit, cum gravi offensione adolescentiae et plebis imperitae. Sed tamen miserentis Dei beneficio, qui acerbitates rerum tempestivis mitigare solatiis et de malis bona solet quaerere, per eos ipsos dies factum est, ut, commotis indignitate rei animis catholicorum, undique ad Nos afferrentur pietatis atque obsequi! praeclara testimonia: quibus non parum eam Nostram aegritudinem levari sensimus. Ad id officii Nobis tribuendum nemo te diligentior fuit, dilecte fili Noster, qui per litteras amantissimas non solum tuo, sed etiam dioecesis tuae nomine, summam Nobis fidem es pollicitus; tametsi eam vos cum omni Gallia catholica egregie praestatis, tot tantaque incommoda perferentes pro Ecclesia, constantia mirabili. Nobis autem vestrum hoc studium Nos consolandi sane fuit iucundum, itemque fausta omina, quibus Nos in proximum diem nominalem estis prosecuta Quare, agentes ex animo gratias, tibi, dilecte fili Noster, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem, auspicem coelestium munerum ac testem praecipue benevolentiae Nostrae, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die XIV Martii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 5, pp. 191-192.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana