Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. X

EPISTULA

 

ETSI PRO TUA MODESTIA*

 

AD R. P. D. GUGLIELMUM VAN DE VEN. BUSCODUCENSEM EPISCOPUM

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Etsi pro tua modestia passurus non es, ut natalem quinquagesimum, qui appetii, sacerdotii tui Clerus iste et populus laetitiis publicis concelebrent, non tu tamen prohibere potes, quin incensa eorum appareant studia, quibus te iure ob merita prosequuntur. Novimus enim his octodecim annis, cum ecclesiam Buscoducensem gubernas, nihil te fecisse reliqui, quod ad divinam gloriam et ad sempiternam hominum salutem pertineret: maximeque tua vel vigilantia vel solertia vel diligentia effectum esse, ut et ista dioecesis fere a Modernismi peste immunis evaderei; et opportuna istic omne genus sodalitia laicorum, in primisque opificum, duce et magistra Religione, exsisterent; et, usu frequenti sanctissimae Eucharistiae propagato, christianae vitae decus apud populum quotidie latius floresceret. Haec omnia nimirum cum gratiam caritatemque filiorum tibi, tum singularem Nostram benevolentiam pariunt. Quare piis pro te precibus votisque tuorum Nostra adiungimus perlibenter: atque auspex divinorum, quae impense precamur, munerum apostolica sit benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 13, pp. 509-510.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana