Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

De Familia Fratrum Minorum Neapoli ad Sanctae Clarae commorantium reformanda*

 

In domibus Ordinum religiosorum illud permagni sane refert, sanctarum, quibus reguntur, legum vigere observantiam: cum qua, non solum magna christiani populi utilitas, sed ipsa sodalium sempiterna salus coniungitur. Hanc Nos tam necessariam laudem cum apud Fratres Minores, qui Neapoli ad Sanctae Clarae commorantur, desiderari iam nolimus, Apostolici officii conscientia, atque etiam peculiari merga eos dilectos filios caritate impulsi, quae sequuntur decernimus, edicimus:

I. Neapolitanum Fratrum Minorum coenobium, perinsigni monasterio atque aedi Sanctae Clarae continens, proxime et omnino potestati Ministri generalis Minorum subiectum esto. Salva tamen iura sint Archiepiscopi Neapolitani pro ea, quam habet, secundum statuta canonum , auctoritatem ordinariam et delegatam in Religiosos exemptos, praesertim qui Monialibus, solemni ritu Deo devotis et clausurae lege obstrictis, sacri muneris officia praestant.

II. Ministri generalis erit: ex consulto Definitarum generalium Guardianum coenobii pro tempore et instituere et removere; sodales, quotquot ei coenobio et monasterio opus fuerint, tum sacerdotes tum laicos, de quibuslibet Italiae provinciis evocatos, praeceptivis litteris in idem coenobium destinare; eosdem, nullo excepto, per se aut per alium pro potestate invisere, corrigere ad frugem, si res postulaverit, atque etiam in suam quemque provinciam remittere.

III. Coenobii sodales, omnes ad unum, perfectam vitae communitatem inter se, sine mora, instituant. Itaque quidquid pecuniae, quoquo titulo, singuli acquisiverit aut acquisituri sint, omne quamprimum in manus tradant Syndici Apostolici. Hic sibi tradita in acervum congeret, de quo victum vestitumque communem ceterasque res, Praepositi sententia, necessarias comparanda curabit. Pecuniam vero retinere aut contrectare aut quidquam in eam sibi arrogare iuris, nulli e sodalibus quaquam de causa fas esto, ne si legitimam quidem veniam alias impetrant.

IV. Iidem praeterea sciant suas esse partes, ut franciscanam vivendi regulam, constitutiones generales Ordinis, statuta peculiaria quae Definitorium generale ediderit, inviolate servent; ut Officium divinum in choro statis horis persolvant; denique ut munia faciant omnia, quae in quovis rite constituto coenobio Ordinis fieri, ius est.

Quaecumque hoc Motu Proprio statuta sunt, nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis, sive intentionis Nostrae vitio, aliove quovis defectu notari vel impugnari posse; sed semper ab omnibus, ad quos pertinent, inviolabiliter observari debere, decernimus; contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, quibus ex plenitudine potestatis quoad praemissa expresse derogamus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVII Septembris anno MCMVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XLI (1908), pp. 35-37.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana