Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CORUMBENSIS - REGISTRENSIS
(CAMPI GRANDIS - AURATOPOLITANAE)
*

DISTRACTIS QUIBUSDAM MUNICIPIIS A CORUMBENSI DIOECESI
ET A PRAELATURA «NULLIUS» REGISTRENSI, DUAE FORMANTUR
DIOECESES «CAMPI GRANDIS» ET «AURATOPOLITANA».

 

Inter gravissima summi Pontificatus officia, quae gerenda Deo iubente etsi impares suscepimus, maximi momenti esse arbitramur Ecclesiarum statum aptius disponere atque ordinare : Nos enim non latet, hac ratione animorum salutem uberiore fructu comparari, reique catholicae magna incrementa in toto terrarum orbe afferri. Probamus igitur libenter venerabilis Fratris sententiam Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui, utilitati fidelium consulere cupiens, ad meridiem Civitatis vulgo Mato Grosso, in Brasilia, degentium, a Nobis postulavit ut distractis quibusdam terris ab Ecclesiis Corumbensi et Registrensi, duae fierent dioeceses. Comperto itaque quid super hanc rem sentirent venerabiles Fratres Ladislaus Paz, dioecesis Corumbensis Apostolicus Administrator, Camillus Faresin, Praelatus « nullius » Registrensis, et Ordinarii ecclesiasticae provinciae Cuiabensis, qui omnes huic consilio enixe faverunt; post auditos venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales Negotiis Consistorialibus praepositos, suppletumque eorum consensum qui aliquid iuris habeant, de summa potestate sequentia iubemus. A Corumbensi dioecesi territorium separamus, in quo sunt municipia vulgo Campo Grande, Agua Clara, Aparecida do Taboado, Cassilândia, Corguinho, Jaraguari, Paranaíba, Ribas do Rio Pardo, Rio Verde do Mato Grosso, Rochedo, Sidrolândia, Terenos, Tres Lagoas, et australem regionem municipiorum Coxim et Camapüa ; quorum item duorum municipiorum septemtrionalem partem e praelatura « nullius » Registrensi, quae ea complectitur, distrahimus, ex iisque omnibus territoriis dioecesim constituimus, Campi Grandis nuncupandam, iisdemque finibus cingendam ac municipia simul sumpta, quae diximus. Episcopi domicilium erit in urbe vulgo Campo Grande, eiusque potestatis cathedra ad tempus in aede statuetur S. Ioseph, B. M. V. Sponso, sacra, quae suetis iuribus honestabitur, usque dum scilicet novum digniusque cathedrale templum exstruetur, B. Mariae Virgini « da Abadia » et S. Antonio Patavino sacrandum. Deinde a Corumbensi Ecclesia municipia dividimus, quae populus vocat Dourados, Amambai, Bataguaçu, Itaporâ, Maracajú, Ponta Porâ, Rio Brilhante, ex eorumque territorio alteram condimus dioecesim, Auratopolitanam appellandam, ipsisque finibus terminandam atque omnia municipia, e quibus efficitur. Sedes Episcopi urbs erit Dourados, in cuius templo, B. M. V. ab origine Intaminatae sacro, episcopalis cathedra ad tempus collocabitur, quodque omnibus fruetur iuribus ad ceteras pari gradu aedes spectantibus, quoadusque scilicet novum erigetur cathedrale templum, S. Cordi Iesu dicandum. Praesules Ecclesiarum Campi Grandis et Auratopolitanae simul translaticia habebunt iura, facultates, honores et insignia, simul oneribus officiisque obstringentur, quae Episcoporum dignitatem consequuntur. Qui Episcopi, eorumque novae Sedes, erunt Metropolitae Archiepiscopo Cuiabensi eiusque illustri archidioecesi obnoxii et suffraganei. Volumus ut Canonicorum Collegium, ad Episcopos lectissimorum virorum consilio iuvandos ad sacrosque ritus illustrandos, in utraque Ecclesia constituatur, iuxta normas aliis sub plumbo Litteris edendas ; quodsi ob rerum adiuncta statim fieri non possit, Canonicorum vicem Consultores dioecesani ad iuris praescripta praestabunt. Quod autem attinet ad sacrorum alumnos educandos, qui spes sunt catholici sacerdotii, decernimus utsacra domus, in urbe Campo Grande iam exstans, sit dioecesis Campi Grandis proprium Seminarium. Episcopo autem Auratopolitano grave iniungimus onus, eum districte obligans, novi Seminarii saltem elementarii excitandi, iuxta leges iuris et S. Consilii de Seminariis studiorumque Universitatibus. Ex quo electi iuvenes Romain, in Pontificium Ephebeum Pianum Brasilianum, mittentur, ut philosophiae ac theologiae disciplinis perfectius imbuantur. Episcopalem utriusque dioecesis mensam component Curiae reditus, fidelium pecuniae sponte oblatae, ac denique bonorum pars quae, ex divisione mensarum Corumbensis et Registrensis, pro rata cuiusque parte novis Ecclesiis obvenient, servato Canone 1500 C. I. C. Quod vero ad clerum spectat, volumus ut simul ac dioecesium erectio ad effectum fuerit deducta, tune clerici dioecesi illi habeantur ascripti, in cuius finibus, his Litteris descriptis, legitime degunt. Item regimen, administratio, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electio, aliaque huiusmodi, ad sacrorum canonum iussa temperentur. Omnia denique acta, quae ad novas Sedes quomodolibet respiciant, quam primum ab Ecclesiis, a quibus ipsae originem ducunt, ad earum Curiam mittantur. Quae Nostra decreta curabit efficienda venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, vel ille qui, cum res agi debeat, Nuntiaturae in Brasilia praeerit. Cui vero negotium gerendum obtigerit, hic et omnes habebit potestates ad id necessarias, etiam cuilibet viro delegan das, si opus fuerit, modo ecclesiastica dignitate praedito, et onus sustinebit actae rerum divisionis documenta exarandi, eorumque fide digna exempla ad S. Consistoriale Consilium mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum effieacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Poritificünl iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 1, pp. 57-50.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana