Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XII

APOSTOLICA ADHORTATIO

ASPERIS COMMOTI

AD SACERDOTES ET CLERICOS
IN EXERCITUS ORDINES ADSCITOS

 

Asperis commoti anxietatibus et sollicitudinibus belli, quod omni ope, at frustra deprecari conati sumus, vehementius vestram sortem condicionemque dolemus, dilectissimi Nobis sacerdotes et clerici, qui, subita correpti procella, sacri ministerii opera ac tranquilla doctrinae domicilia reliquistis et ad signa militaria, ad arma deducti estis.

Haud assuefacti vitae generi quam nunc ducitis, improviso rerum eventu stipendia meretis in castris stativis, in nosocomiis, in erraticis valetudinariis ipsa in bellantium acie utpote sacerdotes de militibus spiritalem curam habentes, magna autem ex parte obeuntes munia vocationi vestrae dissentanea.

Ubicumque estis, Vicarii castrenses seu Cappellani maiores vos sedulo, vigili, paterno prosequuntur obtutu. In ipsorum opere fidenter acquiescimus, quia id sapienti disciplina temperatum est, quia insomne est. quia salutaribus innititur consiliis. Qua re haud dubitandum est, quia ipsi in sua cuiusque patria operam navent quoquoversus magno in pretio habendam ac salutaribus fructibus opimam, quia officii conscientia permoti ad ardua quaevis agenda sunt parati. Tam sollertem navitatem confirmata fiducia Nostra honestamus vobisque libenter memoramus ut in provisores vestros sitis grati eisdemque docili voluntate obsequamini: praepositi enim mandata sibi commissa expedite persolvere valent, si subiecti sponte eorum praeceptis obsecundent.

Ut nec vos ipsi nec viri vestrae curae crediti spirituaiibus careatis solaciis, in animo habemus facultatibus iam a Nobis Vicariis castrensibus seti Cappellanis maioribus nationum vel regionum ubi bellum aut ad arma convocatio est vel erit concessis, alias praeter ordinem adicere (V. p. 710). Hac ex re patentior innotescet vobis effusus paternae caritatis affectus, quo vos in molestias et angustias adductos diligimus.

Vicariis castrensibus seu Cappellanis maioribus huiusmodi concredita a Nobis cura Nos e munere, quo tenemur, non eximit, vobis directo sensus animi Nostri aperiendi itemque vos tanto in discrimine hortandi ut quae novae vitae ratio deposcit, diligenter animadvertatis et impigre perficiatis, vocationis vestrae consideratione et affiato incitati.

Spiritus, qui suetae actioni vestrae praesidebat, licet vestis mutetur, exuendus vobis non est. Inter tela is vos affiet, sicut tum contigebat, cum domi sacerdotii vestri partes explebatis. Caelestis Pater, qui vos ad altaria arcessivit, Ipse est, qui sivit vestras piorum studiorum laborumque consuetudines abrumpi. Ad Se vos vocavit — id mementote — non tantum divino cultui mancipandos, cuius absolutione nequaquam sacerdotium catholicae Ecclesiae terminatur, verum etiam hac de causa, ut sitis Dei verbi praecones, Evangelii satores, pro Christo legatione fungentes, Cuius debetis quam maxime diffundere notitiam, excitare desiderium, accendere amorem. Vestrum esto beatissimi Pauli Apostoli propositum, qui gloriabatur se nihil scire, nihil afferre gentibus nisi Christum et hunc crucifixum. Christum haud minus testimonio vitae quam oris is advehebat in omnia loca, omni tempore, privatim ac publice, sive cum posset caerulea convexa caeli suspicere, sive cum vinculis detineretur. In carcerem coniectus, ubi ad se ventitantes excipiebat et Dei regnum libere praedicabat, ad Philippenses scripsit: Scire autem volo, fratres, quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii (Philipp., I, 12).

Permisit modo Deus, ut, suetis relictis muneribus, ad exercitum adiungeremini ad homines scilicet institutis, moribus, doctrina et artibus, religione varios, haud raro averso animo a Deo, Iesu Christi et Evangelii nescios, fidei vel rudimentorum expertes, de omnibus negotiis sollicitos potius quam de iis, quae ad animos spectant eorumque sempiternam beatitatem. Dei miseratio en vos misit ad eos, qui vos fortasse aspernabantur, qui recusabant a vobis accipere verbum salutis et gratiam Iesu Christi Servatoris nostri; hos ad vos allicit, vestroruln laborum et periculorum, vestrarum asperitatum et aerumnarum socios.

Iusto aestimate pretio quod fluens fert hora. Nolite ad hominum captum modumque adiuncta iudicare, unde praesens rerum asperitas consecuta est, sed in his inspicite caelestis Patris voluntatem, quae optima semper et adoranda elicit e malis bona, quaeque, per vos ad militaria signa advocatos, tot inter ruinas, devios deerrantesque ad rectae fidei semitam et ad christianae disciplinae mores perducere cupit. Quod annitentibus cuncta vobis possunt prodesse, propterea quod quo magis sacerdos apostolico studio ardet ad strenue agendum, eo crebriores carpit secundas occasiones, eo patentiores invenit aditus. Quod autem praecipuum est, sub patriis signis militantes pro Ecclesia quoque ita militate, ut tamquam viva e forma Christi apostolatus relucescat. Ita vero, etiam tacentes, eritis, si in primis officiorum vestrorum fida custodia et absoluta morum integritate vocationi vestrae honorem detuleritis.

Vos igitur eo monemus hortatu, quo Paulus Apostolus compellebat Philippenses, ut ii cum gentibus civium usus societatemque habentes, virtutum decore fidem., quam profitebantur, honestarent: Digne Evangelio Christi conversamini (Philipp., I, 27). Et iterum: Omnia autem tacite sine nnurmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (ibid., II, 14-15).

Eluceat e vobis semper indoles administrorum Dei. Tales cum sitis, officii vestri estote retinentissimi, praepositis vestris in exemplum, salva Dei lege, obsequimini, dura hilares sustinete; at nullo pacto nulloque tempore iis indulgete, quae futilia, corrupta, vituperanda circa vos intuemini Severis instructi moribus, nescientes cum malo pacisci aut id mulcere vel contrahere, exemplis saltem vestris aliena vitia castigate. Nequaquam autem prohibet, quin, evangelica mansuetudine comite, ipsi vos omnia omnibus faciatis ut omnes Iesu Christo lucrifaciatis, baec morum severitas, ceterum militari disciplinae consentanea, cuius singularis nota est impavidi pectoris fortitudo. Animi utique firmitate inter ceteros praestare debetis, ut ubique palam libere vos sacerdotes aut sacerdotii candidatos demonstretis.

Quodsi Evangelii spiritu inflati, qui quidem spiritus est libertatis, sicut et Apostolus gentium, efficitis vos omnium servos, cum liberi sitis ex omnibus, ut plures lucrifaciatis (I Cor., IX, 19), eiusdem Apostoli oportet erebro in memoriam revocetis salubria consilia, sapientiae piena, quae vestrum dirigant in agendis rebus iter: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedd ficant (I Cor., X, 22-23).

Si ita cogitaveritis, salutari auctoritate movebitis eos qui vos cir- cumdabunt homines et, vel nescii vel conscii, in animorum praecordiis aliquid boni seminis ponetis, quod in terram iactum, testante Domino, germinat et succrescit, etiamsi deses maneat sator (Marc., IV, 26 seq.). Vobis persuasum erit, vos non neglexisse fidei vestrae commissa mandata ac lesum Christum, divinum praeceptorem vestrum, pro viribus, variis hominum classibus esse confessos.

Vos quidem unius cuiusque ordinis civibus, artes exercentibus liberales et operosas, doctis et indoctis, ingenio praeditis tractabili et moribus duris, inter strepentia arma, cognitum facietis evangelicum nuntium redemptionis et salutis, neque noxam committetis commilitones ad id opinandum inducendi, in Christi asseclis, imo in iis, qui ad sempiternam assequendam vitam sunt ductores, facta cum dictis discrepare. Ecclesiae multorum conciliabitis benevolentiam et gratiam ac, decore in patrio exercitu militantes, multos parabitis vobis amicos, quos haud difficulter ad fidei semitam traducetis aut vestros efficietis auxiliatores.

Numquam denique ex animo vestro excidat hortamen a Paulo A postolo datum glorioso illo aevo fidelibus, cum per cruciatus et dolores maturescebat Ecclesiae triumphus : Noli vinci a malo, sed vince in bono mattini (Rom., XII, 21).

Videte igitur, dilecti Filii, quam latum agrum Dei Providentia generosa virtute excolendum attribuerit vobis e sacerdotalis ministerii tranquilla perfunctione et e sacris Seminariis dimotis. Est cur de his sincero pectore gloriemini pura haurientes solatia, quae etiamsi nequeant extinguere, minuant tamen cuncta adversa et aspera bello vobis illata.

Ceterum nonne dolores quae dicimus, quae docemus, quae agimus fecundant? Patiendo utique magis quam operando Veritati bonum reddimus testi monium.

Multa praeterea vobis istis in adiunctis acquirenda sunt, quae animis vestris proderunt. E variis enim et aerumnosis militiae discriminibus quantum rerum hominumque usum desumere potestis, vestrae in agendo rationi sapientiam additurum et virtuti vestrae necnon apostolico labori vestro virilis roboris maturitatem quandam ingesturum. Non dispendia, sed commoda sacerdotio vestro afferet id temporis, quod in curriculo vitae vestrae perniciosum videtur intervallum, si prudentes fueritis, si coram Domino ambulaveritis, si numquam Eius averteritis manum, quae perpetua celebranda lande vos in terra deserta et invia et inaquosa sursum et ad potiora producit.

Verumtamen ambulare coram Deo ac Dei numquam relinquere ductricem dexteram idem est — hoc vos haud latet — ac studiose christianam colere pietatem, cuius ope tantum mens sublime ascendit et recte agendi assiduis votis inardescit. Potestne fieri, ut inter gladios et tela evangelicae pietatis flos redoleat? Ita vero est. Reliquis praetermissis documentis, revocate memoriam eorum hominum, sanctitatis lamine fulgentium, qui e militari ordine prodierunt. Qui, dum disciplina adstringuntur vestrae haud dissimili, vixere iunctissimi cum Deo et pro Deo, quoniam unum summopere quaerebant, videlicet cunctis satisfaciendo officiis divinam implere voluntatem. Vos ipsi ubicumque et semper Dei beneplacitum scrutari eidemque, etiam reluctante natura, adhaerere omni ope studete: hic vester cotidianus sit labor, hoc facile tutumque sit vice compendium ad eam pietatem, quae in praesenti statu et condicione sacerdotali vocationi vestrae fido tutamini erit ac toto vitae vestrae cursu ad optima quaeque exantlanda valido incitamento et stimulo.

Ut autem complendae divinae voluntatis constanti voto et magno desiderio afficiamini, oportet — quis dubitet? — spiritus precum vobis, novorum offieiorum perfunctione detentis, haud languescat et torpeat, sed intimo flammescente igne dilatetur. Assiduum ei praebeant alimentum cum Eucharisticum Sacrificium devote actum aut Panis fortium fervide sumptus, tum ea omnia, quae diuturno fidelium usu comprobata, Spiritus Sancti aspirante gratia, quam maxime eo conducunt, ut hominum animi se culpis abstineant et virtutes solidiores usque appetant. Difficulter christifidelibus praesertimque sacerdptibus tantae negotiorum molestiae contingere possunt, ut prohibeantur, quin, quodammodo se introrsum inflectentes, crebro piis vacent meditationibus, bene et male acta in se attente inquirant, ardenti studio divinum Magistrum ac Dominum coram sacris Tabernaculis saepe, proh! dolor, desertis adorent, unde Is ad se venientes infusa gratia collustrare et corroborare solet.

Quam plurimum potestis, dilettissimi Nobis, hanc pietatem vobis comparate, hac ditamini. Qua comite, pericula ubi, sinente Deo, versar mini, ita suscipietis, ut ipsi meritori) m proventum assequamini, fratres autem commilitones vestri uberes colligant salutis fructus : nam administer Evangelii sive iuvamine operis sive miserentis animi indulgentia proximis suis cuncta est semper dare paratus.

Conspecti undique studiosa indagatione ab hominibus, vestrum honorate sacerdotium, honorate Ecclesiam, cuius bene multum in vos suscepistis onus. De patria ita insigniter merebimini, cuius cives arduo in discrimine exempli vestri praestantia erexeritis, eorum animos in tranquillum redigentes itemque ad fortiter agendum et ad maiora sibi imposita officia obeunda excitantes. Certatim vobis gratias persolvent matres et sponsae, qual ipsarum caros iuvando multipliciter solati eritis. Praemio vobis erit rei bene gestae conscientia, quae vobis intus susurrabit etiam ista tempestate non diminutum sacerdotium vestrum esse, sed Spiritus munere, actionis efficientia, devotionis propensione adauctum. Ante omnia autem — quod plurimi ducendum est — animadvertetis vos a Deo fallere nescio probari itemque ad vos ipsos humiles, verum puro gaudio gestientes quasi praevium iudicium coronaturi olim vos Iesu evangelicum adhiberi promissum : Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego coram Patre meo, qui in caelis est (Matth., X, 32).

Firma demum freti fiducia desiderii Nostri exspectationem impletum iri, vos, diletti Filii, paternis prosequimur votis, valde cupientes, ut animo et corpore optime valeatis, et a periculis semper absitis. Ac, dum Deum exoramus, ut vobis et universis hominibus calamitosum belli tempus corripiat et, redintegrata cito populorum pace, vos ad quietas sacerdotalis ministerii sedes vel ad sacrarum disciplinarum optata studia restituat, Apostolicam Benedictionem, paternae Nostrae benevolentiae testem, libenti volentique animo vobis impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in festo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, anno MDCCCCXXXIX, Pontificatus Nostri primo.

PIUS PP. XII

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana