Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

AD ECCLESIAM CHRISTI*

AD EM.MUM P.D. ADEODATUM IOANNEM S.R.E. CARDINALEM PIAZZA,
 EPISCOPUM SABIN. ET MANDELEN., S. CONGREGATIONIS
CONSISTORIALIS A SECRETIS EUNDEMQUE CONVENTUS
SACRORUM ANTISTITUM AMERICAE LATINAE PRAESIDEM

 

Salutem et Apostolicam Benedictionem,

Ad Ecclesiam Christi, quae est in Americae Latinae . . . Nationibus, religionis laude, civili gloria, auctioris magnitudinis auspiciis et exspectatione conspicuis, pari cum vigilantia et studio mentis Nostrae obtutum convertimus.

Quodsi cotidiana instantia omnium Ecclesiarum urget Nos, quibus caelestis gratiae dignatio totum Christi ovile moderandum commisit, aequum est, ut singularem curam intendamus in fidelium multitudinem, qui istam continentem incolunt terram. Hi, enim, quamvis varias respublicas et patrias constituant, loci propinquitate, communi humanitatis cultu et, quod potius est, permagni aestimanda evangelicae veritatis accepta luce, inter se arctis vinculis sociati, plusquam quartam catholici orbis partem efficiunt : magnificentissima sane Ecclesiae filiorum turba, solida acies, strenue stans pro catholica fide, legitimis institutis et avitis moribus tradita: quod quidem conspicere magnum parit animo Nostro solacium inter tam acerba et dura, quae, cum haud paucis in mundi partibus vexationes et bella contra christianum nomen, quin etiam contra notionem cultumque Dei, coorta saeviant, maestissime saepe animum commovent Nostrum.

Equidem non abfuerunt nonnullis in Americae Latinae partibus nec modo alicubi aberant — quod cum opportuna recordatione compulsi attingimus, acuit Nobis immerito inlati doloris aculeos — contra Ecclesiam conflictationes et pugnae. Attamen nihil adhuc — Deo summae reddendae sunt grates — in istis amplissimis oris restinguere valuit flammam salutaris lucis, quae ex Cruce Christi radiando coruscat, illius scilicet lucis quae una simul illorum humani civilisque cultus primordiis veluti spe fulgida aurora resplenduit.

Verumtamen id te, Venerabilis Frater Noster, latere nolumus huiusmodi Nostrae considerationi adsiduam immisceri tudinem, cum nondum solutas videamus ampliores usque et gravis momenti quaestiones, ad Ecclesiam in America Latina spectantes, ac praesertim necessariae effectum operae non accepisse id quod anxie, siquidem minax prospicitur instare periculum, iusto iudicio denuntiatur apprime arduum et noxium esse, scilicet ecclesiasticorum paucitatem virorum.

Ex quanam causa haec exiguitas proficiscatur, satis habetur cognitum neque opus nunc est hac in re memorando enucleandoque insistere. Inde exacto saeculo consecutum est et nunc quoque, proh dolor, contingit, quamvis in adhibendis remediis magno elaboratum sit animo, ut in continenti ista terra ratio et actio catholicae vitae nonnulla monstrent, unde videtur haec cum ingravescenti damno et nocumento deficere, quamvis haud dubiae altis radicibus animis inhaereat et miris significationibus saepe extrinsecus prodeat, e quibus aliquando martyrii palma, insigne fortium, effloruit.

Ubi enim vel deest sacerdos vel ipse non est «vas in honorem, sanctificatum et utile Domino, ad omne opus bonum paratum» (2 Tim. 2, 21) necessario religiosae veritatis lumen obscura caligine offunditur, enervantur leges et praecepta vitae, quae religio impleri praecipit, languidiores usque caelestis gratiae rivi deficiunt ; facili irrepente mollitie et incuria populi mores corrumpuntur, in publice privatimque agendo concutitur ea salutaris propositorum firmitas, quae tunc solida stat, cum ad Evangelii normam se quique suaque moderatur ac dirigit.

Haec utriusque cleri exiguitas, quae pro magnitudine apostolicorum munerum nunc Ecclesiae commissorum acutior et gravior animadvertitur, quam exactis temporibus contingebat, impedimento aut saltem morae est, quominus dilectissimae Nobis Americae Latinae nationes, quemadmodum haud paucis aliis in rebus felicia assequuntur incrementa, ita in religione sanctissima excolenda aeque proficiant.

Summo aeternoque Deo confisi ac suppliciter invocantes tutelam Deiparae Virginis, Americae Latinae Reginae, alienam a Nobis censemus illam tristium eventuum praesentionem, quos futuros esse nonnulli ex his adiunctis rerum coniciendo suspiciunt. Immo hanc laetam in spem venimus fore, ut brevi America Latina alacri virium nisu illud officium et munus sustineat, quod providentissimus Deus commisisse videtur tantae continenti terrae, catholicae religionis laude glorianti, ut ea ceteris gentibus quoque salutis et pacis optata dona in posterum dilargiatur, in praestantissimis rebus nobiles partes assecuta.

Attamen ut haec Nostra impleantur vota, omnino necesse est, ut, nulla intermissa mora, strenue, liberaliter, fortiter agatur; necesse est, ut magni aestimandae vires non mala dispersione prolabantur, sed in ordinem digestae coalescendo augescant. Si rei id consentaneum esse videatur, nova exercendi apostolatus genera novaque carpantur itinera, quae, fideliter servato ecclesiastico instituto et more, immutatis temporibus aptiora sint, et progredientis saeculi adhibeant praesidia, quae, quidem, si mali male heu nimium usurpent, felici ausu boni in virtutis maturandam victoriam et in veritatis propagandum lumen convertant.

Opportunum igitur Nobis visum est, cum velimus etiam sacrorum Antistitum Americae Latinae supplicia admittere vota, id decernere, ut qui in eadem America Latina hierarchica pollent potestate una simul coalescant, ut quod in proposita quaestione versatur, coniunctis consiliis, severa indagatione perpendatur atque certa ineatur ratio et via ad ea cito perfecteque aggredienda, quae temporis huius necessitates deposcunt.

Postquam igitur sacri pastores praeviam contulerint operam, ut rerum condicio penitus dignoscatur et opportuna opponenda remedia indicentur, proxime generalem inibunt Conventum ecclesiasticarum provinciarum et missionalium ditionum Americae Latinae delegati, ut, peractae indagationis proferentes reperta, sua iungant in disputatione consilia indeque instituatur ratio et inferantur actuosae vitae proposita, ad feliciora incrementa provehenda catholici nominis per universos illius continentis terrae fines.

Cuius curae, quam apostolica sollicitudo acuit, ipsi Nos participes, per te, Venerabilis Frater Noster, illorum conventui adfuturi illuc salutaria vota et hortatum Nostrum, amantissimae voluntatis testem, hasce per Litteras afferre laetamur.

Pro certo habemus sollertes et dignos laude sacrorum Antistites, ob oculos habentes ea quae illorum coetui examinanda praestituta sunt, conversuros esse consilia, ut suis in regionibus, quam maxime idonea et efficienti ratione, excitentur voluntates ad sacerdotium et ad religiosum statum capessendum inclinatae, quae et numero crescant et diligenter excolantur et adsiduo protegantur praesidio; ut, qua addecet disciplina, sancti et ad omne bonum opus parati Dei et Ecclesiae ministri formentur; et ecclesiastici, quibus ii affici debent, spiritus, prout sacri muneris partes postulant, tot inter pericula et insidias indemnes serventur ; quin etiam magis magisque fervescant et perpetuo alacri permanente studio in alenda erga Deum pietate et in cotidianis perfungendis officiis, tota sacerdotalis vita sit vacua vacuis et plena plenis.

Quandoquidem facile prospici potest haud brevi temporis spatio in patria terra necessitatibus parem fore numerum eorum qui divino instinctu ad sacra munera evocantur, aequa contentione annitendum est, ut quam optime possit, Ecclesiae in America Latina utilitatibus inserviant et ecclesiastici viri, qui ex aliis nationibus illuc proficiscantur. Ii quidem minime vocandi sunt extranei, cum quilibet catholicus, sacerdos, in officio sui muneris fideliter perstans, veluti sua in patria se habeat ubicumque Dei Regnum floret vel sumet exordia.

Praeterea aliud est, haud paulum utile, in quo suscipiendae sunt cogitationes sacrorum Antistitum, qui statum celebrabunt conventum, copia scilicet et facultas, in animorum cura expendenda, utendi iis qui iure meritoque cleri auxiliatores appellantur : intellegimus imprimis religiosos et religiosas sodales, qui, ipso divino instinctu, quo ducti peculiarem vitae suae formam amplexi sunt, apostolicae operae propinquiores et aestimabiliores sunt adiutores; secundo autem loco cohortes laicorum christifidelium, qui, caritate flammantes, evangelicae messis Domini vocem sequuntur, dulci suadentem imperio, ut in campo et finibus apostolicorum operariorum varia obeundo munera industriam suam collocent, eorum laboris praemia olim superna in patria assecuturi.

Id profecto futurum esse putamus, ut, quoad lamentabilis non desinet ecclesiasticorum virorum exiguitas, quam maxime ex iis Sacra Hierarchia providum ac ferme necessarium sumat auxilium ad sustentandam et augendam operam, in quam sacerdotes incumbunt.

Hoc quoque persuasum Nobis est haud paulum virium in America Latina conlatum iri apostolatui actuose exercendo, si eaedem vires concinno ordine et mutua concordia coalescant, atque hanc etiam ob causam debitum praeponatur studium ad exploranda illa animorum curae et apostolatus genera, quae, ex diuturna experientia et usu rerum, peculiaribus temporum condicionibus aptiora esse videantur; atque si hodiernae aetatis contentius adhibeantur nova praesidia ut radiophonicum inventum et guttembergia ars — ad pervulganda et efficientius mentibus inserenda caelitus tradita eloquia et ab Ecclesia, veritatis magistra, edita documenta.

Ita instructa et composita catholica acies vigentior stabit in proelio, ut Regnum Dei tueatur et amplioribus auctibus amplificet, arduo, sed meritorum pleno certamine.

Heu multae sunt machinationes vafrorum hostium, ad quas repellendas vigilanter et acriter connitendum est: utpote Francomurariorum insidiae, eae quae Novatorum propagantur doctrinae, multigena laicismi, superstitionis et spiritismi, ut aiunt, genera, quae eo magis gliscunt, quo magis divinarum rerum ingravescit ignorantia et torpentior est christianae vitae desidia : qua e quidem cuncta misere in locum sufficiuntur sincerae et intemeratae fidei et populi sitientis Deum sitim male restinguunt. Adiciendae sunt perversae in vulgus propagatae doctrinae eorum qui, per speciem socialis iustitiae et allevandae tenuiorum civium classium condicionis, religionis thesaurum summo pretio aestimandum ex animis eripere conantur.

Alia quoque eodem in conventu singulis ex partibus diligenti cura, siquidem necessitas urget, pertractanda sunt, nam hic latissime patet ubi apostolica fides potest referre triumphos.

Praeter alia summi momenti hoc quod sequitur omittendum non est. America amplas suas in regiones, metallis, frugibus, rebus ad excolendam vitam affluentes, hominum multitudines, quas ad migrandum e patriis finibus necessitas aut insectatio compellit, hospitali excipit caritate. Haec tot hominum sedium immutatio, ut facile intellegitur, multas expediendas praefert quaestiones, de quibus in Nostra Apostolica Constitutione « Exsul Familia » admonuimus, certis datis praescriptionibus et normis praesertim ad spiritualem domo migrantium curam quod attinet.

Insuper volumus ad id attentissimos animos teneri, quantopere oporteat Ecclesia in re sociali, doctrinae impertito lumine et provida impensa sollertia, materna sua exserat officia. Quod cum apud omnes populos considerate perpendendum est, tum maxime apud Americae Latinae nationes peculiari ex causa Sacrae Hierarchiae pastoralem permovere debet sollicitudinem, propterea quod arcte cum religionis statu et emolumento cohaeret.

Volumus denique omnes secum in animo considerent, et ampliorem contingere posse et praeclarae spei allaturam esse fructus studiosam mutuae operae collationem, ad quam paterno hortatu vocamus non tantum sacrorum Antistites et christifideles Americae Latinae, sed etiam ceteras gentes, quae aliae alia ratione opem et adiumentum conferre possunt. Haud dubia spe tenemur fore, ut recepta nunc bona in immensum aucta olim reciprocentur. Reddet aliquando haec America Latina universae Christi Ecclesiae, cum exspectato felicissimo molimine usa fuerit magni numeri et ponderis viribus, quae quidem quodammodo videntur expetere sacerdotalem manum, ut in Dei honorem et cultum, in Christi Regni incrementum prosiliant.

Dum paterna caritate moti hanc feliciorum eventuum laetam concipimus spem, quam Sacratissimo Cordi Iesu et Deiparae Virgini quavis labe ab origine intactae implendam committimus, Nobis oblectamento est tibi, Venerabilis Frater Noster, atque dilectissimis Nobis Americae Latinae Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, Praelatis et apprime iis qui in proximos Coetus Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii una simul convenient, ut ex ipsorum curis et laboribus opimorum fructuum evangelica messis metatur, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam ad sacerdotes, etiam ad religiosos et religiosas sodales et ad Christifideles universae Americae Latinae libenter pertinere volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, anno MCMLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
 Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 597 - 602
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana