Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLA DEI*

BASILICAE MINORIS HONORIBUS AC PRIVILEGIIS DECORATUR ECCLESIA
 BEATAE MARIAE VIRGINI «A REMEDIO» DICATA, ARBORENSIS ARCHIDIOECESIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Templa Dei, quae, magno pietatis studio circumfusa, amplitudinis non minus quam artis operibus ditata, singulari Christifidelium frequentia celebrantur, praeclaris titulis ac privilegiis ad bonum hominum spirituale et Caelitum honorem, Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, exornare consuevimus. Haec inter merito recensendum est Templum, quod, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « a remedio » dicatum, prope urbem vulgo « Oristano », Arborensis Archidioecesis in Sardinia Insula caput, positum est. In eo eiusdem Deiparae Virginis Simulacrum, aurea corona, per Nosmet benedicta, a Venerabili Fratre Nostro Friderico S. R. E. Cardinali Tedescumi, Episcopo Tusculano atque Patriarchalis Basilicae Petrianae Archipresbytero, sollemniter redimitum, pie asservatur. Cui etiam, ipsa Beata Maria « a remedio » totius Arborensis Archidioeceseos caelesti Patrona aeque principali cum sancto Archelao M., anno Mariali MCMLIV, renuntiata, novum addidimus honorem. Flagrantior inde in Beatam Mariam exarsit religio, adeo ut Christifideles, ex fere omni Sardinia nec non e continente terra peregrinantium more, innumeri, Maio potissimum ac Septembri et Octobri mensibus, ad memoratum Sanctuarium accederent illudque novis iisdemque pretiosis artis operibus augere vellent. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Sebastianus Fragni, Archiepiscopus Arborensis, proprio nomine nec non utriusque Cleri atque Optimatum, enixis Nos adiit precibus, ut Templum, quod laudavimus, Basilicae Minoris titulo ac privilegiis benigne per Nos decoretur. Nos autem., novum propensi animi Nostri testimonium erga tam flagrantem Arborensium fidelium Marialem pietatem dare volentes, huiusmodi precibus annuendum libenti censuimus animo. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Dei in honorem Beatae Mariae Virginis « a remedio » consecratam atque prope « Oristano », intra Arborensis Archidioecesis fines, exstantem, ad dignitatem Basilicae Minoris, omnibus adiectis, iuribus ac privilegiis, Templis hoc nomine insignitis competentibus, evehimus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 4, pp. 147-148

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana