Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD E.MUM P.D. AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE
S.R.E. PRESBYTERUM CARDINALEM HLOND, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET POSNANIENSEM CETEROSQUE POLONIAE
 ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS:
 OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET COMMUNI
CONVENTU CZESTOCHOVIENSI DATIS
.*

 

Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. - Czestochoviensis Beatae Mariae Virginis apud sacrarium post confectum bellum in episcopalem coetum primum congregati, postquam ad Apostolicam Sedem, quae catholicae fidei veluti arx atque praesidium est, cogitationes vestras convertistis, Petri Cathedrae reverentiam adhibuistis; Christi in terris Vicario obsequium professi estis, inivistis et conseruistis labores, qui eo spectabant, ut in dilecta patria vestra religionis morumque robur et decus restaurarentur. Libenter litteras illinc Nobis missas legimus et meditati sumus quae ipsi palam scripsistis et quae magis silendo quam loquendo adumbrastis. Subsignatis vestris nominibus vidimus deesse nomina sacrorum Pastorum, qui superiori Czestochoviensi id genus conventui sex abhinc annis celebrato, aderant. Nonnulli enim sacrorum Antistites flagrante bello extorres patria vel in publicae custodiae locis mortui sunt; alii vero tristissimis iussibus procul nunc a suis vivere gregibus coguntur. Vobiscum recolimus mortuos, qui, perpetua digni memoria, pro Christi regno et nomine contumelias passi sunt, qui invicta patientiae constantia pastoralis officii sanctitudinem consecrarunt, qui terrae vestrae promerita pepererunt, quae — ut spes bonis affulget — laetam in posterum salutarium fructuum sobolem gignent. Operam — quamvis adhuc frustra — dedimus dabimusque sollertem, ut episcopi a suis sedibus abacti ad sua loca redeant; consulemus autem; ut viduatis dioecesibus cito prospiciatur, quod adhuc facere nequivimus. Profecto episcopalis vester coetus incidit in adiuncta temporis, quae Ecclesiae in Polonia difficilia et arcta evenerunt. Paulo antea, ut ipsi innuistis, civiles potestates Concordatum resciderunt, quod viginti abhinc annis ictum Ecclesiae et Civitatis in Polonia necessitates et rationes regebat continebatque. Sollemnis Conventio abiciebatur, quasi Ecclesia obligatam pactionibus fidem fefellisset; iniuriosa sane accusatio, quam refutare non est opus: adeo namque inanis et futtilis est, ut nequaquam consistere possit. Enimvero vobis persuasum est, si belli tempore extraordinariae provisiones in Polonia initae sint, quas christifidelium necessitas postularet et cogeret, has nullo modo pactis conventis obstitisse eademque fregisse. Resolutio ideo Concordati praeter quam Nos laederet, causam Nobis dedit moerendi, propterea quod demonstravit aliquibus istic inesse lamentabilem proclivitatem, quae ipsos contra religionis instituta et praecipua gentis vestrae bona ferat. Qui Noster metus iam iustus solidusque patet: nova enim apud vos promulgatur lex quae nuptiarum foederis sanctitudini et firmitati minatur. Ut officii vestri ratio poscebat, omnem operam contulistis, ut invulnerata servaretur familia, quae, totius humanae societatis fundamentum civitatisque seminarium, sua ipsius sponte et natura id praebet, unde recte et rite hominis persona adolescat et formetur. At vox vestra inaudita personuit. Connitimini igitur, pro pastoralis sollicitudinis vestrae alacritate, ut christifideles doceantur Dei leges per contraria hominum scita neque labefactari neque minui neve velint contra fas in rumpendis connubiis uti indultis, quae superni Numinis praescriptionibus adversentur. Laude autem Nostra dignum ducimus propositum, quod semper vigil gregum cura animis vestris inicit, sacras videlicet expeditiones ad populi pietatem excolendam provehendi. Hae magno usui esse sueverunt, ut, sopito fidei studio expergefacto, ipsis rebus adversis permoti, sontes ad caelestis pietatis veniam redeant atque omnes calamitatibus afflicti in interioris aulae pace et in emendatorum morum composita sapientia quaerant quietis dulcedinem, quam frustra foris petierunt: quod internum enim aeternum, et solum quod aeternum est immensis animorum desideriis obviam eundo satisfacit. Alia volumus stricte attingere. Ex orientalibus regionibus in occidentales plagas turmatim confluunt homines, acerbis saepe casibus percussi, relictis rebus dolentes, ob suam inopinatam sortem haud tarda miseratione digni. Opera hortatuque facite, dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ut vos, sacerdotes fidelesque vestri, iis providae et opiferae misericordiae auxilia conferatis. Animorum cura iis nequaquam desit, ut fidei, spei christianae solamina ipsos reficiant et ad salutiferam viam sanctae Crucis carpendam corroborent. Quodsi res hominesque perturbantur, immotae consistere debent iustitiae leges, quae iura aliena vereri et nemini nocere iubent: harum namque imperio non labilis civitatis ordo consistit et humana consortio decore et tranquille ea assequitur commoda et bona, quae communia vota efflagitant. Nonne bene regere est sempiternae iustitiae legibus subesse? Iterum moeste commoti sumus, cum etiam per recens istinc missas relationes comperimus multos sacerdotes in dioecesibus vestris desiderari : ex iis partim relegatione abscessisse, partim morte saepius crudeliter illata in sanctorum lucem intrasse. Horum nomina in Ecclesiae annalibus aureis sculpta sunt litteris, eorum virtutes in exemplum fulgentes optimum quemque ad imitandam numquam fractam fidei constantiam traducunt, eorum animae in Christo, perpetuae iuventae vita fruentes, Poloniae sortibus advigilant. Ubi ii fuerunt, prodeant sacrorum alumnorum agmina, qui tantae pietatis haud desides sint heredes et, illorum vestigia insistentes, sacerdotalem vitam efficiant, quemadmodum rei veritatique congruit, devotum servitium et operosum affectum, fecundo foederis nodo humilitatem et caritatem connectentes. Summopere igitur adnitimini, ut Sacra Seminaria omni disciplinae et doctrinarum cultu magis magisque vigescant; itemque ut adolescentes utriusque sexus maxima cura christiana institutione imbuantur et evangelicae dignitatis moribus conformentur : hanc ad rem, ceterum ut par erat, in episcopali coetu aequas iam cogitationes convertistis. Haec cum vobis scribimus, spe bona afficimur fore, ut dilectae Nobis Poloniae magnae gloriae aevum albescat. Quodsi virtus luctaminibus implicita et doloribus locuples promerita cumulat et veri nominis magnitudinem parit, hac excellere praestantia ducimus Poloniam cuius fortitudo inter aspera non flectitur, duris obluctans non cedit. Ecclesiae vero sincera doctrina et purus afflatus, quae immortalitatem semper victricem pollicentur et gignunt, eius spem iugiter fulciant viresque consolident. Quid timendum, si adest vivax et imperiosus Ecclesiae spiritus, qui est ipse Spiritus Dei? « Nihil enim fortius Ecclesia. Spes tua Ecclesia, salus tua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia . . . Numquam senescit, sed semper viget. Quamobrem eius firmitatem stabilitatemque demonstrans, Scriptura montem illam vocat: eius incorruptibilitatem, appellat virginem: magnificentiam eius, reginae nomine declarat; cognationem, quam cum Deo habet, filiae voce indicat ». Haec vota Nostra Deo commendantes, ut ea gratiae Suae munere benigne perficiat, quidquid est salutare, candidum, optabile vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, gregibusque vestris adprecamur, inque caeleste donorum pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVII mensis Ianuarii anno Domini MCMXLVI, Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
 Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 423-426
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana