 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM IN HONOREM*
DECERNITUR DE TRIDUANIS SOLLEMNIBUS ET DE CAPPELLA PAPALI IN BASILICA LIBERIANA
HABENDIS ET DE SIMILIBUS SUPPLICATIONIBUS IN UNIVERSO CATHOLICO ORBE PERAGENDIS
IN HONOREM SANCTI HIERONYMI, ECCLESIAE DOCTORIS, DECIMO QUINTO SAECULO AB EIUS
OBITU EXEUNTE,
ET INDULGENTIAE PLENARIA ET PARTIALES CONCEDUNTUR.
Universis Christifidelibus praesentes Litteras inspecturis salutem et
apostolicam benedictionem. — Cum in honorem sancti Hieronymi, Ecclesiae
Doctoris, saeculo quintodecimo ab eius obitu exeunte, Pia Societas, ab eodem
nuncupata, pro Evangeliis vulgandis, sibi propositum habeat sollemnia
celebrandi, Nos, in eminenti Sedis Apostolicae loco, disponente Domino,
collocati, iniuncti Nobis officii munera cupientes salubriter exsequi, hoc
laudabile Piae Societatis inceptum, quod ad excitandam provehendamque fidelium
pietatem erga eumdem Ecclesiae Doctorem erit summopere profuturum, amplissime
probamus. Hieronymus enim, licet Stridone in Pannonia natus, in hac alma Urbe
Nostra studiis litterarum sacrarum que disciplinarum vacavit, et postea diu
sancti papae Damasi scriba atque a secretis perdiligens assiduusque fuit. Inter
praestantissimis vero antiqui aevi christiani scriptores nemo forte reperiatur,
qui acrius fidei morumque integritatem adversus haereticos et pravos christianos
tuitus sit; at omnium consensu habetur et colitur Doctor Maximus Sacris
Scripturis explanandis atque interpretandis, et Vulgata, quam eius studiis et
laboribus Ecclesia debet, non modo est, Concilii Tridentini decreto, authentica
declarata et usu ecclesiastico recepta, sed etiam a doctis viris cotidie pluris
aestimatur. Quam ob rem Piae Societatis, quae patrocinio ac praesidio Magistri
omnium latinorum Sacrae Scripturae interpretum utitur, visum est Nobis merito
commendare propositum, quod supra memoravimus, saecularia sollemnia celebrandi
in Patriarchali Basilica sanctae Mariae Maioris, vulgo « Liberiana »: in quam,
ut e constanti hominum memoria testimoniisque fide dignis colligitur, temporibus
expeditionibus Crucigerorum a sepulcro Bethlemitico translatum est corpus sancti
Doctoris, ibique servatur et pie colitur. Ut igitur, in hisce saecularibus
sollemnibus, Piae Societati a sancto Hieronymo, de Evangeliorum divulgatione tam
praeclare meritae, gratificemur, et simul sancti Doctoris cultum magis magisque
apud Christifideles provehamus, statuimus peculiari voluntatis Nostrae
significatione faustae commemorationis laetitiam ac sollemnitatem augere. Itaque
decernimus iti Liberiana Basilica, diebus decimo septimo, octavo et nono mensis
decembris, hoc anno, triduanas haberi supplicationes, et, ad liturgiae
splendorem amplificandum, postremo ex tribus die, id est decimo nono, Missam et
alia divina officia in eodem templo in Pontificalibus celebranda, etsi Nobis
absentibus, super altare maximum, Summis Pontificibus reservatum, peragi,
adstantibus Emis ac Revmis S. R. E. Cardinalibus, nec non RR. DD. Praelatis, qui
ius habent ad Cappellas Papales conveniendi, tamquam si coram Nobis Sacra illa
celebrarentur. Licentiam tamen huiusmodi, per has Apostolicas Litteras, uti mos
est, pro hac vice tantum concedimus atque impertimur. Ut sollemnia autem, quae
supra diximus, uberiore cum spirituali emolumento celebrentur, largimur ut
omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui, vere poenitentibus et
confessis ac sacra Communione refectis basilicam sanctae Mariae Maioris, ultimo
sollemnium praedictorum die, devote visitaverint vel Sacris inibi, ob hanc
causam peractis, interfuerint, ibique de more pro Christianorum principum
concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac sanctae Matris
Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam, semel tantum,
omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino
concedimus. Itemque iisdem Christifidelibus, qui, duobus triduanae
supplicationis praecedentibus diebus, praedictam basilicam devote visitaverint,
ibique, corde saltem contriti, ut supra oraverint, septem annos et totidem
quadragenas de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis, in
forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias,
peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus
Christifidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse
indulgemus. Quo autem huius decimiquinti saecularis anni commemoratio
fructuosior ac sollemnior exsistat, optamus ut, intra annum a tricesimo die
huius mensis septembris, in toto orbe catholico, quo et tempore et modo cuique
Episcopo videbitur, sollemnis similis in honorem sancti Hieronymi, Ecclesiae
Doctoris, triduana supplicatio fiat: cui quotquot interfuerint, eis omnibus et
singulis indulgentias, quas et uti supra memoravimus, usitatis condicionibus,
lucrari licebit. Quam triduanam supplicationem in dioecesibus peragendam aliave
sollemnia vehementer cupimus ut praecipue promoveant sodales Societatum a sancto
Hieronymo, sicubi exsistant, Academiae theologicae et quotquot in Seminariis et
in studiorum Universitatibus rei biblicae vacant, ut magnus iste Sanctus ipsis
non solum caelestis solatii copiam, sed idonea quoque auxilia benigne a Deo
imploret ad recte Sacram Scripturam interpretandam, ab adversariis tuendam
fructuoseque meditandara. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus ac
Litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis,
ceterisque contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xv mensis
septembris, anno MCMXX, Pontificatus Nostri septimo. P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 438-440
|