 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
NOBILISSIMAM SACRARUM*
DE CLERICORUM COLLEGIO PATRIARCHALI BASILICAE
LIBERIANAE ADDICENDO.
Nobilissimam sacrarum aedium toto orbe catholico Virgini Deiparae dicatarum,
Patriarchalem Basilicam Sanctae Mariae Maioris, a Liberio conditam, a Sixto III
magnificentius restitutam praeclarisque ornatam musivis in memoriam definiti
paullo ante in Concilio Ephesino dogmatis de divina Mariae Maternitate, omnes
qui deinceps consecuti sunt, Pontifices Maximi singulari quodam studio
curaverunt. Excellit in hoc genere munificentia Sixti V et Pauli V, qui egregia
et amplissima duo sacella templo inaedificarunt, alterum cuius Domini
asservandis, alterum: sacerrimo simulacro Magnae Dei Matris custodienda; ac
digna praeterea sunt quae commemorentur Callisti III, Benedicti XIV et Pii IX
magnifica opera, quibus aedis Liberianae valde est amplificatus decor. — Quod
vero attinet ad perfunctionem divini cultus, ea ut esset huius templi dignitati
par, tum caerimoniarum splendore, tum copia ministrorum, commode quoque est a
Decessoribus Nostris provisum. Sed tamen hac in re est aliquid quo eorum
providentiam cumulare ac perficere posse videmur; idque perlibenter Nos, qui,
qua sumus erga Mariam Dominam Nostram pietate, hanc eius Basilicam habemus
carissimam, nunc praestare decrevimus. Etenim considerantes, quemadmodum
Decessores in Patriarchalibus Urbis Basilicis divinorum officiorum rationem
ordinassent, animadvertimus desiderari in Liberiana quod pro Lateranensi et
Vaticana optime constitutum esset, id est ut, praeter Canonicorum collegium,
duplicem Beneficiariorum ordinem et varia cappellanorum ac ministrorum genera,
suum cuique Basilicae esset sacrum Seminarium, cuius alumni statis diebus choro
cum ceteris interessent. Ergo oculos adiecimus ad Almum Collegium Capranicense,
quod quidem commendatur Nobis non solum sua praecipua vetustate, sed etiam
privata Nobiscum necessitudine: numquam enim Nobis memoria excidet illius
temporis cum ibidem sancta disciplina optimisque studiis ad sacerdotium Ipsi
educati sumus. Accedit ut de illo agatur Collegio quod Callisto III Summo
Pontifice est conditum, quem Liberiani templi maiestati non paullum contulisse
diximus. Itaque, instante Venerabili Fratre Nostro Cardinali Vincentio
Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino, Sacri Cardinalium Collegii Decano
eodemque Basilicae Liberianae Archipresbytero, cum dilectis Filiis Canonicis et
Clero eiusdem Basilicae, Nos, de sententia dilecti Filii Nostri Aristidis titulo
Pancratio S. R. E, Presbyteri Cardinalis Rinaldini, Collegii Capranicensis
Protectoris, itemque dilecti Filii Nostri Caietani Biśeti, Protodiaconi
Cardinalis Sanctae Agathae vico Suburra, Praefecti Sacrae Congregationis
Seminariis et studiorum Universitatibus praepositae, Motu Proprio et ex
Apostolicae potestatis plenitudine haec statuimus et sancimus:
I. Almum Collegium Capranicense iam nunc addictum erit Sacrosanctae
Patriarchali Basilicae Liberianae ita quidem ut eius alumni Choro statis diebus
intersint et, si qui defuerint ex iis quorum est, secundum Capituli statuta,
sacris deservire, ipsi eorum vice deserviant.
II. Tertia Collegii Capranicensis pars per vices sollemni sacro aderit in
Basilica Liberiana singulis Dominisci cumfestum S. Agnetis, Collegii patronae
caelestis, incidet et festis diebus, quotquot de praecepto servantur, excepto
feriarum aestivarum et autumnalium tempore.
III. Plures eo numero aderunt ad Missam et ad Vesperas, diebus a schola
vacuis, cum Cardinalis Archipresbyter sollemni ritu sacris operabatur; in
Dedicatione Basilicae, et in Assumptione B. Mariae Virginis, etsi haec festa in
maioribus scholarum vacationibus occurrunt ; item ad pompas, ad officia et sacra
Maioris Hebdomadae, ceterisque festis sollemnioribus, de quibus Cardinali
Archipresbytero cum Cardinali Collegii patrono convenerit.
IV. Alumnis Capranicensibus conclave idoneum apud Basilicae Sacristiam
attribuatur, ornatus choralis sumendi et deponendi causa.
V. Sacellum Collegii Capranicensis maximum eodem sit iure quo aedes Basilicae
filiales quae dicuntur. Missas autem quae in Basilica celebrandae sunt, liceat
in omnibus Collegii sacellis celebrari. Iam vero, ne alumnorum Capranicensium ad
deserviendum Basilicae Liberianae desit copia, Cardinali Protectori Collegii
eius pro tempore facultatem concedimus, ut cum ex Urbe Roma tum ex omni Italia
adolescentes clericos spei bonae in Collegium possit admittere, eorumdemque
alumnorum numerum augere usque ad quadraginta. Denique eo consilio ut sit qui
his alumnis, cum in Basilica, divini officii causa, versantur, paternam
vigilantiam praestet, sicque Collegium Capranicense etiam ex hac parte suam
domestici convictus rationem retineat, volumus Collegii Moderatorem pro tempore
Canonicis Liberiaiiis adnumerari, eumque in eodem esse ordine graduque ac
ceteros et paria cum iis habere iura, non tamen frequentandi Chori teneri lege,
nisi eis diebus et horis quibus eius alumni teneantur. Simul autem nolumus ex
hac eius cooptatione quicquam detrimenti ceteris Canonicis obveniat. Itaque
congruam pecuniae summam seponentes, novum in Patriarchali Basilica Liberiana
canonicatum constituimus, Moderatori pro tempore Almi Collegii Capranicensis
conferendum eumque seorsum a .communi Capituli mensa apud Apostolicam Sedem
administrandum. Huius igitur canonicatus nulli alii erunt fructus nisi qui ex
pecuniae, quam ei destinavimus, reditibus constabunt: qui autem eum obtinebit,
is nec sua praesentia in Choro distributionum quae inter praesentes fiunt, erit
particeps, nec sua absentia faciet ut quicquam praesentibus accrescat: sed
quantum, poenae nomine, ad modum ceterorum, tunc amittet, tantum in sacristiae
Liberianae cedat utilitatem. Quae vero hic a Nobis statuta et sancita sunt, in
perpetuum valere iubemus, contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis,
non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, ipso die sollemni Paschae anno MDCCCCXVII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. IX (1917), n. 5, pp. 209-212
|