 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BANCOËNSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLUMBIA,
BANCOËNSIS APPELLANDA.
Munus Nostrum summa diligentia, quantum situm est in Nobis, explicare
contendimus, ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant
cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc
facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Hugo Eugenius
Puccini Banfi, Episcopus Sanctae Marthae, et Ansgarius Iosephus Vélez Isaza,
C.M.F., Episcopus Valleduparensis, postulaverant ut suarum dicionum quadam ex
detracta parte nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre
Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi et in Republica Columbiana
Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica
Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Sanctae Marthae
detrahimus integrum territorium paroeciarum, quae sunt: Inmaculada Concepción en
Plato; Nuestra Señora de la Candelaria en El Banco; Nuestra Señora de Santa Ana;
Nuestra Señora del Carmen en Guamal; San Sebastián de Tenerife; San Sebastián;
San Zenón; Santa Catalina de Alejandría en Chibolo et Santo Cristo en Ariguani;
a dioecesi autem Valleduparensi integrum territorium separamus paroeciarum vulgo
appellatarum: Inmaculada Concepción en Chimichagua et San Martín en Astrea: ex
detractis territoriis nova constituitur dioecesis, Bancoënsis appellanda, quae
iisdem teminatur finibus quibus supra memoratae paroeciae simul sumptae
circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in loco El Banco locamus, templumque
ibidem Beatae Mariae Virgini « de la Candelaria » dicatum ad gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi
Barranquillensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Congruam Praesulis
sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio
procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum
quae antehac ad Mensas Episcopales atque ad dioecesim Sanctae Marthae necnon ad
dioecesim Valleduparensem pertinuerunt. Consilium Presbyterale, collegium
Consultorum et Consilium rebus oeconomicis tractandis constituantur, qui ipsi
Episcopo opem ferant. Quoad seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem
praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Permanens
sacerdotum institutio etiam curetur.
Sacerdotes selecti ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest.
Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso
sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium
ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, seminariique tirones illi
Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta
quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curiis Sanctae Marthae et
Valleduparensi ad Curiam Bancoënsem diligenter tranferantur. Ad haec tandem
explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella
legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet
virum in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta,
documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis
diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Ianuarii,
anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Emmanuel
Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 2, pp. 108-109
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|