 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IOVAIENSIS*
NOVA IN INDIA CONDITUR DIOECESIS IOVAIENSIS APPELLANDA.
Vigili cum cura nitimur ut catholica fides in dies diffundatur et universas
orbis ecclesiales communitates efficaciter contingat. Qua de causa Nostram huiusmodi convertimus mentem ad christifideles Shillongenses in India.
Quoniam a Nobis petitum est ut Archidioecesis Shillongensis divideretur ad
novam condendam ecclesiasticam circumscriptionem, hisce precibus libenti animo
annuimus. Itaque, sententiam amplectentes Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, favente huic rei Venerabili Fratre Petro López Quintana,
Archiepiscopo titulo Acropolitano et in India Apostolico Nuntio, quae sequuntur decernimus et iubemus. Territorium dictrictus civilis vulgo Jaintia Hills ab archidioecesi quam diximus abstrahimus, ex quo novam dioecesim, Iovaiensem appellandam, constituimus. Hanc dioecesim Metropolitanae
Ecclesiae Shillongensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam constituimus. Episcopalem
eius sedem in urbe vulgo Jowai statuimus ibidemque exstans templum, Deo in
honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, cunctis additis iuribus et
privilegiis quae ad id genus sacras aedes pertinent. Cetera vero secundum
canonicas leges adimpleantur. Haec quae statuimus perficienda committimus
Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem supra memoravimus, vel, ipso
a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, necessarias tribuentes
et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Ianuarii,
anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 307-308
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|