|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NOVAE URBIS*
IN SLOVENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOVAE URBIS.
Commodioribus condicionibus exstantibus in Slovenia, aptare studemus ibi
ecclesiastica instituta. Cum igitur nuper Venerabilis Frater Aloisius Uran,
Archiepiscopus Labacensis, audita Conferentia Episcoporum Sloveniae, ad
efficacius consulendum spiritalibus christifidelium necessitatibus, postulaverit
ab Apostolica Sede ut ex parte sibi concreditae circumscriptionis nova
conderetur dioecesis, Nos huiusmodi propositum mature ponderavimus et,
praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Sanctis Abril y Castelló,
Archiepiscopi titulo Tamadensis atque in Slovenia Apostolici Nuntii, de consilio
Congregationis pro Episcopis, excipiendum iudicavimus.
Quapropter de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus ex
territorio archidioecesis Labacensis partem quae amplectitur Vicariatus foraneos
vulgo dictos: Črnomelj, Kočevje,
Leskovec, Novo Mesto, Trebnje et Žužemberk,
insuper etiam paroeciam vulgo nuncupatam Dole, atque ex ita distracto territorio
novam dioecesim constituimus Novae Urbis nomine appellandam.
Huius novae dicionis sedem in urbe Novo Mesto statuimus ac templum Deo in
honorem sancti Nicolai dicatum in hac urbe situm ad gradum dignitatemque
ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem obnoxiam
facimus Congregationi pro Episcopis atque suffraganeam constituimus Ecclesiae
Metropolitanae Labacensi eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico
iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normam Iuris
Canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Sanctem
Abril y Castelló, Archiepiscopum titulo Tamadensem atque in Slovenia Apostolicum
Nuntium, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica
dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse
iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini
bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 429-430
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|