Burkinae Fasanae et Nigris fideles precibus Nostris prosequimur singularique
sane cura, ut Deo iuvante eximios fidei cotidianique christiani itineris fructus
edere possint. Eodem tempore non sine laetitia asseveramus publicas
necessitudinis rationes inter Sedem Apostolicam et Nigrim iam ab anno MCMLXXI,
nec non inter Sedem Apostolicam et Burkinam Fasanam ab anno MCMLXXIII feliciter
vigere et prosperare. Nunc quidem, maiori etiam spiritali bono fıdelium ibi
commorantium prospicientes, audita Congregatione pro Gentium Evangelizatione,
summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute Nuntiaturae Apostolicae
Burkinae Fasanae et Nigris novam sedem in urbe Uagaduguensi, in Burkina Fasana,
constituimus, factis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis,
quae huiusmodi Legationum ad normam iuris propria sunt.
Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Iunii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 783-784
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana