 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HUARIENSIS*
IN PERUVIA PRAELATURA TERRITORIALIS
HUARIENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE.
Solet Apostolica Sedes, cum rerum adiuncta id suadent, in Nationum territoriis ubi Christifıdelium communitates iam exsistunt, Praelaturas pro
tempore condere earumque regimen Pastoribus Praelatis, etiam episcopali dignitate praeditis, committere, ut ipsi in iisdem pastorales structuras
instituant ac perficiant donec Praelaturae ad eam religiosae vitae firmitatem,
quae par sit dioecesi, perveniant. Cum vero Praelatura territorialis Huariensis,
hisce recentioribus annis catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et
civilibus auctis haud parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater Hector
Michael Cabrejos Vidarte, O.F.M., Archiepiscopus Metropolita Truxillensis atque
Conferentiae Episcopalis Peruvianae Praeses, eadem Conferentia audita, ab hac
Apostolica Sede petivit ut ista Praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos
quidem existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Rino Passigato, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi et in
memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregations pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate, Praelaturam territorialem Huariensem ad gradum ac dignitatem
dioecesis attollimus, servatis iisdem fı`nibus, quibus nunc ipsa terminatur, et
nomine. Sic conditae dioecesis sedem in urbe Huari ponimus, ibique exstans
praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario
et Sancti Dominici de Guzman dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae
Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus.
Insuper Venerabilem Fratrem Ivonem Baldi Gaburri, hactenus Episcopum Praelatum
Huariensem, Episcopum dioecesanum Huariensem nominamus, iisdem honoribus,
insignibus, privilegiis, iuribusque ornatum atque oneribus officiisque
adstrictum, quae ad Episcopos residentes de iure pertinent. Praeterea dioecesim
Huariensem suffraganeam metropolitanae Sedi Truxillensi confirmamus eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Truxillensis subicimus. Cetera
prorsus secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus
praedicto Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae
Nuntiaturae in Peruvia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Aprilis, anno Domini bis
millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopus Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 419-420
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|