|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SINUVITULLENSIS-MIRAGOANENSIS*
IN HAITIA NOVA CONDITUR
DIOECESIS
SINUVITULLENSIS-MIRAGOANENSIS
De spirituali cogitans christifidelium sibi commissorum emolumento, quod sane
Nobis iustum est et consentaneum, Venerabilis Frater Ioannes Alexander Verrier,
Episcopus Caiesensis, audita Conferentia Episcoporum Haitiae, ad pastoralem
operam efficacius explendam nuper postulavit ab Apostolica Sede ut ex parte sibi
concreditae circumscriptionis nova conderetur dioecesis. Quamobrem Nos,
praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Marii Giordana, Archiepiscopi
titulo Minorensis atque tunc in Haitia Apostolici Nuntii, audita sententia
Congregationis pro Episcopis, huiusmodi consilium excipiendum iudicavimus.
Quapropter de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus a
dioecesi Caiesensi integrum territorium civilis regionis vulgo dictae «
Departement des Nippes », atque ex ita distracto territorio novam dioecesim
constituimus Sinuvitullensem-Miragoanensem appellandam, iisdem circumscriptam
finibus quibus praefata civilis regio ad praesens terminatur.
Huius novae dicionis sedem in urbe vulgari sermone appellata Anse-à-Veau
statuimus ac templum paroeciale ibidem Deo dicatum in honorem sanctae Annae,
matris Beatissimae Virginis Mariae, ad gradum dignitatemque ecclesiae
Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam
constituimus Ecclesiae Metropolitanae Portus Principis eiusque Episcopum pro
tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae
Metropolitanae. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Bernarditum
C. Auza, Archiepiscopum titulo Suacinensem atque in Haitia Apostolicum Nuntium,
omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar
actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse
iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Iulii, anno
Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 594-595
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|