Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAMBELLENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN AETHIOPIAE FINIBUS,
GAMBELLENSIS APPELLANDUS.

 

Annuntiat Dominus verbum suum cunctis gentibus,quoniam « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Hac ratione Nos,Christi caritate compulsi, cum apostolica sollicitudine fovere cupimus ubique terrarum opus evangelizationis, aptis etiam providentes ecclesiasticis constituendis structuris.

Cum vero Praefectura Apostolica Gambellensis haud parum habuit incrementum, visa est Nobis illa circumscriptio ecclesiastica ita maturavisse ut in praesens ad superiorem gradum evehi possit. Quo proposito congruenter perpenso, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, habito quorum interest favorabili voto,statuimus et decernimus in Aethiopia novum Vicariatum Apostolicum Gambellensem appellandum condere,qui eodem constet territorio ac prior Praefectura Apostolica Gambellensis. Omnia,quae ad christifidelium bonum pertinent novi Vicariatus Apostolici, sollicitis curis Societatis Sancti Francisci Salesii,quae ibidem sub Beatissimae Virginis Mariae Auxiliatricis praesidio fructuosam navat operam,libenter ac fiduciose concredimus. Haec omnia diligenter ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Panikulam, Archiepiscopum titulo Caudinum et Nuntium Apostolicum in Aethiopia delegamus,facta videlicet facultate quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sine mora mittantur. Contrariis rebus quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.



Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 2-3

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana