BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CEIBENSIS*
IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CEIBENSIS
Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici in Honduria eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut, quodam
territorio seiuncto a dioecesi de Sancto Petro Sula, nova constitueretur
Ecclesia, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis
habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Aloisii Bianco, Archiepiscopi
titulo Faleronensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam
postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur,
Successor beati Petri et universalis Pater, scientes Venerabilem Fratrem Angelum
Garachana Pérez, C.M.F., sacrorum Antistitem de Sancto Petro Sula una cum
presbyterio suo idonea pastoralia suscepisse incepta ad tam faustum eventum
parandum, talem sententiam libentius ratam habemus atque summa Apostolica Nostra
potestate haec decernimus. A dioecesi de Sancto Petro Sula separamus territorium
regionum Atlántida et Islas de la Bahía; ex eoque novam condimus
dioecesim Ceibensem, quam metropolitanae Sedi Tegucigalpensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate La Ceiba templumque
Sancti Isidri Labrador, ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae
evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus
perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Aloisius Bianco, qui, re acta,
curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium
Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini
bis millesimo undecimo, Pontifıcatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 2, pp. 85-86.
© Copyright 2011 -
Libreria Editrice Vaticana