 |
BENEDICTUS XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
RETTULIT IN ALBUM BEATORUM
SERVOS DEI
Ladislaum Findysz,
Bronislaum Markiewicz
atque Ignatium Kłopotwoski
Nos, vota Fratrum Nostrorum Casimiri Górny, Episcopi Rzeszoviensis, Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, Sławoj Leszek Głódź, Archiepiscopi-Episcopi
Varsaviensis-Pragensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ladislaus Findysz, Bronislaus Markiewicz, Ignatius Kłopotowski Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Ladislai Findysz die vicesima tertia Augusti, Bronislai Markiewicz die tricesima Ianuarii, Ignatii Kłopotowski die septima Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Iunii pro
die beatificationis undevicesimo huiusce mensis, anno Domini bis millesimo
quinto, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|