 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS THEODORAE GUÈRIN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in
sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, non contemplantibus nobis,
quae videntur, sed quae non videntur » (2 Cor 4, 17-18).
Beata Theodora Guérin Christi animarumque propter amorem tribulationes
adversasque res sustinuit. Ipsa enim, in Divina Providentia magna cum
fiducia innixa, animose quod munus ei commisit Dominus id complevit.
Fidelis haec Ecclesiae filia in oppido Etables-Sur Mer die II mensis Octobris
anno MDCCXCVIII nata est, Gallicae dioecesis Briocensis. Puella iam sese Deo
vovendi voluntatem habuit, at cum matri viduae ei esset consulendum, nonnullos annos exspectavit, antequam suum propositum absolveret.
Anno MDCCCXXIII novitiatum ingressa est Sororum Providentiae, quod Institutum
Iacobus Franciscus Dujarié condiderat, ut infirmi inopes iuvarentur.
Anno MDCCCXXV temporalia et anno MCCXXXI perpetua vota nuncupavit. Suis
moribus perquam probis, studio erga officia implenda atque acri ingenio ita
praestitit ut sibi sororum aestimationem conciliaret. AnnoMDCCCXXXVIII
consiliaria generalis, exinde operae Redonensis Moderatrix electa est, quae in
uno ex maxime infamibus urbis locis reperitur. Inibi apostolica actuositate
magnaque educatricis dexteritate enituit. Suburbii condiciones sua operositate
potiores reddidit. Ad oppidum Soulaines proinde est translata, quod oboedienter
humiliterque suscepit atque hoc in loco sollicite materneque indigentibus
occurrit.
Anno mdcccxl missionariam eam in Foederatas Civitates Americae
Septentrionalis miserunt Superiores. Ad desertum silvestremque locum pervenit, qui patria loquela Saint Mary of the Woods vocatur. Novitiatum ibi et institutum quoddam feminarum educandarum causa condidit. Magnis coram difficultatibus Beata non timuit, quae per precationem ad crucem sustinendam ac missionalem operam impigre agendam vim repperit. Novam culturam incepit, ut melius soli hauriret virtutes; linguam Anglicam didicit ut loci cum civibus sociaretur;
nonnullas scholas instituit. Cum difficultates communicandi inter Galliam et
Foederatas Civitates Americae Septentrionalis adessent, Consilium Generale
Sororum Divinae Providentiae Congregationem a Missione separandam censuit, quae
in Americano solo adolescebat. Beata sic casu Antistita fuit et Conditrix novae
religiosae familiae, videlicet Congregationis Sororum a Providentia Sanctae
Mariae ad Nemus. Aliis superatis difficultatibus, quas inscientia ac falsae
accusationes genuerunt, religiosis sororibus Institutoque augendo se devovere
potuit.
Suis alumnis et sororibus suis sanctae vitae praebebat exemplum. Propria
religiosae, missionariae, conditricis officia recte gerendo omnium virtutum
attigit fastigium. Christi amore plena, cunctis quos conveniebat communicavit
amorem, Evangelium verbo operaque diffundendo, atque omnibus in rebus Divino
Magistro placere studuit. Tota Iesu voluntati se addixit, qui Sua praesentia ac
spei christianae dono eam sustentavit. Cum incendium primam suam messem
consumpsisset, Domini consilia tenuit dicens: « Unam habeo rem securam, eo quod
inclinationem animadverto nullam rem detrectandi, quae a Deo procedit, ac
pariter Ei dandi omnia quae a me requirit ».
Firma altaque fide imbuta est, quam precatio, erga Eucharistiam, Sacrum Cor
Virginemque Mariam devotio potissimum alebant. Amabilem sororibus et iuvenibus
sese praebuit, quas studiose prudenterque coluit.
Perquam prudenter spiritales suas filias et religiosam a se conditam familiam
est moderata. Aequam erga omnes se praebuit ac mulieribus humane christianeque provehendis operam dedit. Vitam simplicem parcamque exegit neque de paupertate et incommoditatibus est conquesta, quod immo instrumentum
putavit ad se a terrestribus bonis et honoribus magis magisque subducendam.
Superioribus paruit, etiam cum ii consilia capiebant, quae ei non probabantur.
Castitatem servavit, indivisum cor Christo donando, Qui eam die XIV mensis Maii
anno mdccclvi ad se vocavit.
Latam propter eius sanctitatis famam mense Iulio anno MCMIX beatificationis
canonizationisque causa incohata est. Cunctis iure statutis peractis rebus,
Decessor Noster, Dei Servus Ioannes Paulus II, die XXV mensis Octobris anno
MCMXCVIII eam sollemniter in Beatorum catalogum rettulit. Die XXVIII mensis
Aprilis huius anni mmvi licentiam dedimus de miraculo decretum evulgandi.
Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die I mense Iulio
huius anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XV insequentis mensis Octobris celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Raphaelem Guízar Valencia, Philippum Smaldone, Rosam Venerini et
Theodoram Guérin Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Sancta haec, quae complura maxime pro pauperibus iuvandis et instituendis
patravit, atque miranda dedit virtutum exempla, non modo fidelibus est colenda,
verum etiam imitanda, praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque illecebris allecti, in rectam viam inducantur
oportet.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 1-5
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|