 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS MARIAE EUGENIAE A
IESU
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
Sapientia « in se permanens omnia innovat et per generationes in animas
sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit ».
Dei Sapientia in universo ipso,in eiusdem variis pulchrisque elementis,manifestatur,at
eius maximo artificio facta opera,ubi multo magis eius venustas et magnitudo
exstant,sunt sancti. Haec inter summi pretii opera annumerandam esse putamus
Beatam Mariam Eugeniam a Iesu (saeculari nomine Annam Eugeniam Milleret de Brou
appellatam),quae sivit ut Spiritus Sanctus eius in corde Christi vultum
insculperet idque studio in Dei regnum diffundendum repleret; sic suo in ambitu Evangelii lumen effundere voluit,cum in novas generationes,iuvenes feminas potissimum,christianas institutiones
intellectus,morum et spiritalitatis inferret.
Prudens haec mulier Metis die XXV mensis Augusti anno MDCCCXVII divite
familia orta est,quae eam in officii conscientia,responsalitate probitateque
instituit,sed Dei semitas non demonstravit,licet eam baptizari sivit. Ad
societatis consuetudinem post festinatam praeparationem primum Christi Corpus
suscepit. Sed illa occasione id spiritaliter maxime est experta,quod usque
memoria tenuit his verbis: « A Deo meo capta,anima mea ceteras res
obliviscebatur ... nihil praeter Deum adesse animadverti ». Paulo post mala ob
tempora totum patrimonium amisit pater. Rei familiaris iactura dissentiones
secum tulit et parentum seiunctionem. Beata Lutetiam Parisiorum secuta est petentem matrem. Post non multum tempus mater obiit, ideo
Anna Eugenia adulescens quindecim annorum familiae cuidam diviti lautaeque est
commissa. Deliciae saltationesque aequare non potuerunt eiusdem animi optata,
neque vitae postulatis congruenter respondere. Hac in rerum condicione fidei lux
eius vitam collustrare coepit. Magis ac magis Dei mysterio gratiaeque agenti
occurrens,post concionantem Patrem Henricum Dominicum Lacordaire O. P. auditum
se ad Christum convertit. Ratione,fide caritateque perducta,perstudiose angustae
sanctitatis semitae iter incohavit, precationem,contemplationem apostolatumque
usque coniungens. Christi Iesu enim amicitia ab Evangelio testificato atque ab
animarum salvandarum actione seiungi non potest. Una cum presbytero Theodoro
Combalot Congregationem Sororum ab Assumptione Beatae Mariae Virginis condidit,quae
societatem per mentium evangelizationem necnon inter culturam fidemque
compositionem commutaret. Vesperi die XXX mensis Aprilis anno MDCCCXXXIX,una cum
alia eiusdem aetatis iuvene,Beata in diaeta quadam habitare coepit,quae prope
est Ecclesiae Sancti Sulpicii Lutetiae Parisiorum.
Semen sic iactum est novi Instituti,quod,prudenter a conditrice perductum,
celeriter in Gallia diffusum est, transgrediens mox Europae fines. Anno
MDCCCLVIII Mater Maria Eugenia generalis Antistita per totam vitam electa est.
Difficultates,dissensiones complures atque omnium generum probationes passa
est. Ipsa est adiuta ab Emmanuele d’Alzon,Vicario generali Nemausensis dioecesis
ipsoque spiritali suo moderatore qui postea Congregationem Augustinianorum de
Assumptione condidit. Haec omnia eiusdem laetitiam,eo quod Deo, Ecclesiae
mundique famulatui erat consecrata, non abstulerunt. Precatio « Adveniat regnum
tuum » eiusdem vitae Congregationisque fuit propositum. Novisse et amare Christum, efficere ut is cognosceretur
et amaretur, Ecclesiae et Dei regni praesentiam in societate dilatare cotidie studuit, quod idem verbo exemploque spiritalibus suis filiabus
inculcavit. Dei coniunctionem apostolatumque precatione, Eucharistia celebrata adorataque atque filiali erga Virginem Mariam devotione, quam sub mysterio eiusdem in caelum assumptionis coluit,aluit. Ecclesiam et Romanum Pontificem
dilexit. Scripsit enim: « Oportet Ecclesia sua in doctrina, suis in moribus, sua
in historia, suis in traditionibus, suis in devotionibus diligatur; oportet in omnibus quae nobis praebet,in omnibus quae fuerunt et quae sunt diligatur ». Haec praecepta suae Congregationi reliquit,cum Dominus
ad se die X mensis Martii anno MDCCCXCVIII eam vocavit.
Sanctitatis fama,quam viva habuit, post mortem producta est, idcirco
Archiepiscopus Parisiensis anno MCMXXXIV beatificationis canonizationisque
Causam incohavit. Anno MCMLXI decretum super virtutibus heroum in modum exercitis et anno MCMLXXIV decretum de miraculo prodierunt. Beatificationis
ritus die IX mensis Februarii anno iubilari MCMLXXV evenit. Die XVI mensis Decembris anno MMVI facultatem Congregationi de Causis Sanctorum fecimus
decretum de miraculo evulgandi,Beatae intercessioni adscripto. Exinde die XXIII
mensis Februarii huius anni,Patribus Cardinalibus et Episcopis suffragantibus,in
Consistorio coadunatis,statuimus ut Beatae Mariae Eugeniae a Iesu canonizatio
die III mensis subsequentis Iunii celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis,ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum,auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Georgium Preca, Simonem de Lipnica,Carolum a Sancto Andrea Houben et Mariam Eugeniam a Iesu Milleret Sanctos esse decernimus et defı`nimus,ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes
eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Hanc praestabilem mulierem,quae ad fidem et culturam conciliandas sibi
proposuit Evangelium nuntiare,cum omnibus adstantibus Nosmet Ipsi primi
invocavimus et omnes hortati sumus ad ipsius exempla imitanda.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis
rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae,apud Sanctum Petrum,in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis,die
tertio mensis Iunii,anno Domini bismillesimo septimo,Pontificatus Nostri tertio.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 6, pp. 361-364
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|