 |
BENEDICTI XVI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE DECRETALES
quibus beato
Georgio Preca
Sanctorum honores decernuntur
« Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt » (Io 16, 15). His verbis Dominus Iesus affirmavit Deum in Se « omnem plenitudinem » posuisse
(cfr. Col 1, 19), quapropter ii qui vivunt in communione cum Filio,
divitias participant quae a Patre descendunt. Itaque sanctitas Christi, Sancti
et Iusti (cfr. Act 3, 14) moratur in eius fratribus qui eam testantur
in amicitia cum Eo inque ministerio Evangelii. Amicus Christi testisque
sanctitatis quae a Patre descendit per Christum in Spiritu Sancto fuit presbyter
Georgius Preca, catechismi apostolatusque laicorum apostolus, qui primus
Melitensis populi filius in Sanctorum album a Dei Ecclesia inscribitur.
Sanctus hic presbyter natus est die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXX
Valettae in archidioecesi Melitensi. Vita divina insita ipsi in baptismate, quod paucos dies natus recepit, crevit in eo floride et facta est arbor alta
fructibusque bonitatis abundans. In oppido mercatorio Hamrun, quo familia eius transmigraverat, Beatus Georgius Confirmationem suscepit et Primam Communionem.
Cum adhuc studio incumberet theologiae et sacerdotium affectaret, suum
apostolatum exercere coepit inter iuvenes. Post presbyteralem ordinationem, qua est insignitus die XXII mensis Decembris anno MCMVI, veluti
suum propositum adhortationem sumpsit apostoli Pauli ad Timotheum: « Quae
audisti a me [...], haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere » (2 Tim
2, 2). Compulsus ideo voluntate regnum Dei dilatandi, anno MCMVII
fundamenta iecit Societatis Doctrinae Christianae, cuius membra erant iuvenes
laici viventes secundum Evangelium ac sibi proponentes docere populum veritates fidei. Hoc opus, constitutum super petram fidelitatis erga Summum Pontificem, nomen habuit M.U.S.E.U.M. quod acrostichus fuit invocationis: « Magister, utinam sequatur Evangelium universus mundus! ».
Anno MCMX Beatus condidit sectionem femininam Societatis Doctrinae
Christianae, adiuvante Ioanna Cutajar. Progrediente tempore, clarius in dies
manifesta fuit natura et missio huius Fundati Operis, unde floruit societas
operariorum caelibum plane incumbentium apostolatui catechesis sive puerorum
sive adultorum. Ipsi vitam degebant strictam servantes disciplinam, modestiam in
vestibus, assiduitatem in brevibus precibus memoria repetendis quindecim quoque
temporis momentis, horam catechesis cotidie tradendae in centris fere omnibus
apertis in paroeciis insularum Melitensium, ac denique una cum hora
institutionis permanentis sociorum.
Sicut frequenter accidit Dei operibus, haec quoque Fundatio per viam crucis
gradi debuit. Anno MCMIX Beatus mandatum recepit (postea revocatum) ut omnia
centra Societatis clauderet. Quosdam post annos divulgata sunt scripta
ignominiosa, quibus Beatus eiusque filii cum patientia et mansuetudine
responderunt. Exstiterunt etiam alia discrimina, sed die XII mensis Aprilis anno MCMXXXII Opus canonice erectum est. Beatus indefatigatus fuit
evangelizator insularum Melitensium. Copiose largitus est panem verbi Dei sive
per praedicationem oretenus sive plurima per scripta. Dei populo inserviit
devota celebratione sanctae Missae et sacramentorum, consiliis, spiritali
moderatione et exemplo suae vitae sacerdotalis. Effatum Evangelii Ioannei «
Verbum caro factum est » (Io 1, 14) animam eius et missionem conduxit. Aluit ardentem amorem in Deum, Iesum, Ecclesiam et Virginem Mariam, quam coluit praesertim sub titulis B.M.V. de Monte Carmelo et Matris Boni Consilii. Consolationem habuit videns expansionem suae Fundationis in Australia.
Vitam suam terrestrem conclusit die XXVI mensis Iulii anno MCMLXII, veneratione circumdatus et affectu suorum filiorum spiritalium populique Melitensis.
Causa eius beatificationis et canonizationis incohata est Melitae anno MCMLXXV. Anno MCMXCIX promulgatum est Decretum de virtutibus heroico in gradu exercitis atque anno MM Decretum de miro. Veneratus Noster Decessor
Servus Dei Ioannes Paulus II die IX mensis Maii anno MMI decoravit eum Beati titulo itineris apostolici Melitae tempore. Die XXII mensis Februarii
hoc anno MMVII promulgatum est coram Nobis Decretum de novo miraculo
intercessioni beati Georgii ascripto. Insequenti autem die, id est XXIII mensis
Februarii, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque in
Consistorio coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die III proximi mensis
Iunii Romae celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Georgium Preca, Simonem de Lipnica, Carolum a Sancto Andrea Houben et
Mariam Eugeniam a Iesu Milleret Sanctos esse decernimus et definimus, ac
Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Deinde Ipsi Nos laudavimus novum Sanctum, Melitensis populi praestantem
filium, virtutes eius comprobantes et merita, praesertim in actuosa evangelica
praedicatione, catechesi populo christiano tradenda et laicis cooperatoribus
paterna cum caritate ac firma fide catholica moderandis.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis,
die tertio mensis Iunii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri
tertio.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rosetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 1, pp. 5-7
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|