 |
BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO SIGISMUNDO
FELICI FELIŃSKI,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus
quasi somniantes. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra
exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”
» (Ps 126, 1-2).
Psalmus CXXVI de gaudio Hebraeorum nobis loquitur, qui
Ierusalem post exsilium in Babilonia redeunt. Beatus Sigismundus Felix Feliński, Archiepiscopus titulo Tarsensis, olim Varsaviensis, in exsilio extra suam
archidioecesim XX annos fuit atque iurisdictione episcopali omnino privatus.
Luctuosa vixit partitionis Poloniae tempora atque sequentis mentis adversus
catholicos novorum dominantium.
Die I mensis Novembris anno MDCCCXXII in Wojutyn,
prope Luceoriensem urbem, in terra videlicet quae olim ad Regnum pertinebat
Poloniae, tunc sub dominatione Russiae et hodie in Ucraina invenitur. Eius
familia, nobilis stirpis, patriam ferventer amabat. Quamobrem eius mater in
Sibiriam inter annos MDCCCXXXVIII et MDCCCXLIV est deportata. Expletis studiis
gymnasii, curricula mathematicae apud Universitatem Studiorum Imperialem Moscuae
frequentavit, atque anno MDCCCXLVII apud Sorbonensem Universitatem studiis
Lutetiae Parisiorum se dedit. Anno MDCCCLI Beatus Sigismundus Felix Feliński
in patriam se contulit. Seminarium dioecesanum ingressus est Zytomeriense atque
curricula apud Academiam Ecclesiasticam Romanam- Catholicam Petroburgi
adimplevit. Die VIII mensis Septembris anno MDCCCLV sacerdos est ordinatus. Anno
MDCCCLVII, Petroburgi, refugium condidit pro pauperibus atque Congregationem
Familiae Mariae. Eius ingenium, infatigabilis industria apostolica atque
altissima sacerdotalis ratio cogitandi et vivendi ita aestimatae sunt, ut die VI
mensis Ianuarii anno MDCCCLXII Beatus Pius IX eum Archiepiscopum nominaret
Varsaviensem. Die XXVI mensis Ianuarii eiusdem anni Petroburgi est consecratus
atque die IX mensis Februarii Varsaviam venit, funesto tempore pro Ecclesia et
Poloniae natione. Quattuor ante menses omnia catholica templa clausa erant.
Novus Archiepiscopus, die XIII mensis Februarii anno
MDCCCLXII, cathedrale templum reconsecravit et omnia capitis urbis sacra templa
aperuit cum celebratione LX horarum et expositione Sanctissimi Sacramenti. Amore
erga Eucharistiam per totam eminuit vitam, sicut etiam sollicitudine de clero
parando, de Seminariis reformandis, de catechesi populo tradenda. Animator fuit
missionum popularium, sedulam adhibuit curam de orphanis et pauperibus, pro
quibus refugium condidit et scholam. Spiritum unitatis et solidarietatis in
Episcopatu Poloniae augere conatus est atque operam dedit altiori cum Summo
Pontifice nexui, in lucem scriptis et verbis proferens unitatem fidelium, cleri
et episcoporum totius orbis cum Ecclesiae Capite. Navitas eius pastoralis a
civilibus auctoritatibus tunc dominantibus in Polonia aegre ferebatur, ita ut
die XIV mensis Iunii, transactis videlicet tantummodo XVI mensibus ab eius
gubernio in archidioecesi, primum deportatus est, deinde exsiliatus in
Iaroslaviam, prope Volgam. In exsilio XX mansit annos, semper Romano Pontifici
fidelis, cui suam concredidit condicionem, ad oboedientiam omnimode paratus. In
exsilio spiritale prosecutus est humanumque ministerium pro catholicorum ibi
commorantium bono atque illorum qui iam in Sibiria exsules erant, ubi sacram
etiam fundavit aedem. Ob eius indolem misericordiae et immensam in Divinam
Providentiam fiduciam, obamorem et devotionem erga Beatam Mariam Virginem,
Matrem Dei, aestimationem ex parte incolarum non catholicorum eiusque custodum
sibi conciliavit.
Etiamsi e custodia liberatus erat, in dilectam Varsaviam
redire non potuit et postremos XII annos vitae suae transegit in loco v.d. Dzwiniaczka, Galiciae regionis, Leopolitana in archidioecesi, hodie in Ucraina,
tunc subAustr iaca dominatione. Iterum in exsilio apostolicae industriae inter
agricolas se dedit, sollicitus de spiritali et materiali bono tum Polonorum ibi
commorantium tum Ucrainorum, ritus Byzantini et Latini. Etiam in Dzwiniaczka
primam condidit pro pauperibus scholam, primam aperuit domum pro infantibus,
sacram aedificavit aedem atque conventum pro Sororibus Familiae Mariae. Omnibus
usus est instrumentis ad generationem formandam, in qua regnaret concordia,
unitas et aestimatio prae diversitate linguarum, culturarum et religiosorum
rituum. Beatus, die XVII mensis Septembris anno MDCCCXCV, Cracoviae pie in
Domino obdormivit, post brevem et acerbum morbum, heroicum praebens exemplum
serenitatis, patientiae in cruce baiulanda et magnae humilitatis. Eius exsequiae
ingentem ecclesialem nationalemque constituerunt manifestationem.
Fama sanctimoniae qua in vita
fruebatur, post mortem ita consolidata est, ut anno MCMI Congregatio Sororum
Franciscalium Familiae Mariae primos fecerit gradus ad Beatificationis
Canonizationisque sui Fundatoris Causam instruendam. Processus Informativus die
XXXI mensis Maii anno MCMLXV a Cardinale Stephano Wyszyński apud Curiam
archidioecesis Varsaviae incohatus est et a Cardinale Iosepho Glemp die XXX
mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV conclusus. Venerabilis Servus Dei et Decessor
Noster piissimae memoriae, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, per Decretum die
XXIV mensis Aprilis anno MMI promulgatum, declaravit Servum Dei Sigismundum
Felicem virtutes heroico modo exercuisse. Idem Pontifex, die V mensis Iulii anno
MMII, Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit ut Decretum super
miraculo promulgaret atque die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae in
Polonia ritui praefuit Beatificationis. Intuitu Canonizationis, examini subiecta
est Congregationis de Causis Sanctorum sanatio Stephaniae Zelek, sodalis
Congregationis Sororum Franciscalium Familiae Mariae a gravi anhaemia aplastica,
de qua Inquisitio dioecesana instructa erat anno MMIV. Consilium Medicorum
Congregationis de Causis Sanctorum, investigato casu atque attenta sanatione
celeri, perfecta et constanti, agnovit eam subluce scientiae medicae
inexplicabilem fuisse. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, die XXVII
mensis Iunii anno MMVIII, atque Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et
Episcoporum, die IV mensis Novembris eiusdem anni, sanationem miraculosam
intercessioni Beati Sigismundi Felicis Feliński adscriptam agnoverunt. Nosmet
Ipsi facultatem Congregationi de Causis Sanctorum tribuimus, ut Decretum super
miraculo die VI mensis Decembris anno MMVIII promulgaret. Die XXI mensis
Februarii anno MMIX in sollemni Consistorio Canonizationem Beati Sigismundi
Felicis Feliński decrevimus. Hodie igitur, die videlicet XI mensis Octobris
anno MMIX, Romae in Basilica Petriana inter Missarum sollemnia hanc
pronuntiavimus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Sigismundum Felicem Feliński, Franciscum Coll y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnáiz Barón
et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et
firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono,
Pontificatus Nostri quinto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 470-473.
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|