Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE NARCISSAE A IESU MARTILLO MORÁN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, quod in corde eorum non resonet » (Gaudium et spes, 1).

Beata Narcissa a Iesu Martillo Morán, iuvenis Aequatoriana, plenum nobis dat exemplum prompte studioseque Domino vocanti respondendi simulque ipsius amorem participandi, christianae perfectionis demonstrans iter, cunctis patens fidelibus. Anno MDCCCXXXII in pago Nobol provinciae ac dioecesis Guayaquilensis, in Aequatoria, sexta ex novem liberis nata est. Post immaturam matris mortem familiam ruri iuvit atque suere didicit. Patre etiam mortuo, anno MDCCCLII ad Guayaquilensem urbem se contulit. Cum multum temporis ad precationem paenitentiamque graviorem dicaret, mox perfectionis altissimos gradus attigit. « Bonum diffusivum sui »: proba eius vita complures homines alliciebat. Dei populus qui Spiritus Sancti testes semper dignoscere valuit, eius requirebat consilia vel intercessionem; sed ipsa perhumilis honores detrectabat, sic ut a se considerationes averteret, illa urbis loca petiit, ubi minus cognoscebatur. Totam vitam Christi Iesu sacrifıcio coniuncta exegit, suos dolores suasque paenitentias pro peccatis reparandis ac peccatorum conversione obtulit, omni tempore spiritalis moderatoris iudicio se committens. Ex sancta Maria Anna a Iesu Paredes y Flores exempla sumere solebat, quam peculiarem in modum colebat quaeque ei laicalis vitae erat exemplum. Beatae Mariae Mercedoniae dedita, in eiusdem domo domicilium posuit, ubi quietem invenit, ut se, iuxta crucifixum, expiationis reparationisque suam adimpleret vocationem atque victima Sacro Cordi oblata, pupillos inibi curaret. Ex spiritalis directoris auctoritate privatim tria vota paupertatis, oboedientiae et virginitatis nuncupavit, sed in mundo laica manere voluit, ut boni fermentum esset, divinae praesentiae fragrantiam effundens inter pauperes miserosque. Anno MDCCCLXVIII, a suo confessario invitata, Limam petiit atque apud « Beaterium », ut aiunt, Tertiariarum Dominicanarum est recepta, quarum regulam tenere coepit. Anno MDCCCLXIX pro Ecclesia in urbe Roma Concilium Vaticanum I incohatura ferventer precari coepit, cui suam vitam obtulit. Ad se vocavit Dominus eam die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXIX, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis, ipso die quo Concilium agi coeptum est. Post eius obitum complura prodigia Limae evenerunt atque statim a Dei populo sancta est habita. Haec sanctitatis fama in dies crescebat et Episcopus Guayaquilensis informativum processum incohavit. Historiae Consultores primum die VIII mensis Maii anno MCMLXXIV atque post Consultores Theologi die XXIV mensis Iulii anno MCMLXXXIV favens dederunt de virtutibus heroum in modum exercitis suffragium. Ea sententia fuerunt etiam Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei XVI mensis Iunii anno MCMLXXXVII. Coram venerato Decessore Nostro Ioanne Paulo II Decretum die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII prodiit de virtutibus heroum in modum exercitis Venerabilis Narcissae a Iesu Martillo Morán. His perfectis rebus iure statutis die VII mensis Martii anno MCMXCII Decretum de miraculo est evulgatum atque statutum est beatificationis ritum in papali Basilica Petriana die XXV mensis Octobris anno MCMXCII celebratum iri. De beata Narcissa canonizanda Episcopus Guayaquilensis anno MM sanationem puellae Aequatorianae Adelminae Victoriae Arellano Plùas inquirendam curavit. Hac re iure per Congregatio de Causis Sanctorum Decretum die IV mensis Octobris anno MMII confirmata atque Consultoribus Theologis coadunatis consentientibus, Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XIX mensis Decembris anno MMVI congregati, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affırmativum protulerunt. Itaque facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro die I mensis Iunii anno MMVII ederet. Denique in Consistorio publico die I mensis Martii anno MMVIII statuimus ut canonizationis ritum beatae Narcissae a Iesu Martillo Morán Romae in papali Basilica Sancti Petri die XII mensis Octobris anno MMVIII celebraremus.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Caietanum Errico, Mariam Bernardam Bütler, Alfonsam ab Immaculata Conceptione et Narcissam a Iesu Martillo Morán Sanctos esse decernimus et defınimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praestabilis haec mulier, quae ad Christi Evangelium sectandum laicali in statu per vota oboedientiae, paupertatis et castitatis Domino se consecravit, claras nobis dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Itaque, dum illius conspicimus virtutes, ad altiorem in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur et, eiusdem patrocinio suffulti, ad perfectionem proprii status prosequendam invitamur.

Preces denique nostras ad omnipotentem Dominum ferventer effundamus ut, per intercessionem huius sanctae Narcissae, bonum Christi nuntium in fide, spe et caritate ubique diffundere valeamus. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 12, pp. 868-871

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana