 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATAE CAMILLAE
BAPTISTAE VARANO,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Beata illa creatura quae nullam ob tentationem bonum inceptum neglegit » (Vita
spiritualis, IV).
Hanc beatitudinem humiliter et perseveranter vixit ipsa beata Camilla
Baptista Varano, quae invicta restitit mundi illecebris, blanditiis divitiisque
cumulati qui ei offerebat vitam nobilem et magnificas nuptias, cupiens e contra
sponsa Christi fieri et orationi vacare quae in mundi Ecclesiaeque utilitatem
cederet.
Nata est die IX mensis Aprilis anno MCDLVIII, filia Iulii Caesaris Varano,
Ducis et Domini Camerinensis, in finibus status pontificii in regione Picena. A
iuvenili aetate altos attigit gradus culturae qui, una cum adepta religiosa
formatione, reddiderunt eam capacem amplectendi Verbum quod Deus per
praedicatores et confessarios ipsi infundebat. Decem circiter annos nata Domino
promisit singulis feriis sextis unam saltem versare lacrimam ob eius Passionem.
In adulescentia experta est quoque tensionem inter desiderium Dei et cupiditates
mundi, gratia tamen divina ad victoriam consequendam adque orationem magis
magisque ardentem et transformantem eam conduxit. Etenim caelestibus
inspirationibus cumulata, per gradualem ascesim atque constantem progressum
spiritualem beata Camilla celeriter pervenit ad summum orationis fastigium. Ab
illuminatis franciscalibus confessariis conducta, die XXIV mensis Martii anno
MCDLXXIX in vigilia sollemnitatis Annuntiationis votum castitatis emisit,
exemplum sequens Virginis Mariae, assequi cupiens per eius intercessionem unam
dumtaxat scintillam illius amoris quem ipsa beata Virgo Maria in annuntiatione
archangeli Gabrielis experta est. Paulo post, in oratione feriae sextae atque
acerbam post interiorem concertationem, pervenit ad decernendum id quod vitam
eius mutavit, sicut legitur in eius autobiographia: « Meum liberum arbitrium,
quod semper forte ac vividum exstitit, tunc sponte, non vi, tamquam iudex in
cathedra sedens ad iudicandum crudele certamen, sententiam tulit adversus me. Et
tali affectu animoque decrevi Deo servire quod, si hac ratione necesse fuisset
martyrium pati, ego prompte hoc elegissem priusquam huiusmodi consilii me
paeniteret » (Vita spiritualis, VII). Sic Camilla, quae in timore Dei
et cum metu ipsius castigationis hactenus vixerat, detegere potuit Deum amorem
esse qui ipsum creaturae se donat, secundum responsionem Ei redditam. Quapropter
exsultans in autobiographia ita scripsit de sua liberatione ab hoc metu: «Tunc
timorem ipsius, quo antea perculsa eram, amplius non recordabar, ne ullum quidem
recordabar peccati in quod umquam incidissem. Et ex eius verbis necnon ex
experientia vere didici quod in me adimpletum est, illud nempe propheticum
verbum: “In quacumque die peccator conversus fuerit, ego non recordabor amplius
eius culpas” (cfr Ez 18, 22). Idcirco in amore omnis in profundum
immergebar » (ibid.). In Camilla, quae interea soror Baptista appellata
est post ingressum in Ordinem Sanctae Clarae in monasterio Urbini die XIV mensis
Novembris anno MCDLXXXI, ardens ortum est desiderium communicandi dolores
interiores quos apud Gethsemani et apud Golgotham Iesus suo in Corde expertus
est. Eosdem dolores, qui ex ipso Domini ore narrati erant, descripsit postea in
opere cui titulus: « Dolores mentales Iesu in passione eius ». Inde studiose
contendit penetrare hoc «mare amarissimum, venenosum, amplissimum, innavigabile
» (Vita spiritualis, XII) quo quis ingredi potest solummodo per gratiam
Spiritus Sancti, sicut ipsa Beata asserit. Intima cum Christo coniunctio
illuminavit et roboravit eius deditionem monasterio, Ecclesiae eiusque urbi.
Pluries electa est abbatissa atque Camerini plurimum contulit ad operam
reconciliationis socialis. In schola divinae Sapientiae Beata singularem recepit
illuminationem de infinito Dei amore, cuius omnis creatura vere indigna est et
incapax rependendi, idcirco ea prima se peccatricem profitebatur, declarans se
congrue non respondisse plurimis gratiis acceptis atque se paratam esse ut
perficeret ea quae in maiorem Dei honorem verterent. Cum ipsa precibus
flagitaret pro se «malum pati« , scilicet in animo pati derelictam esse a Deo et
ab hominibus sicut Iesus expertus est, Salvator ipse concessit ei ut
participaret passiones Cordis eius duobus modis: primum, ab anno MCDLXXXVIII
usque ad annum MCDXCIII per Dei silentium vel noctem spiritus, quae ipsi admodum
amara fuit probatio, quoniam supervenit postquam ea extraordinarias experta erat
illuminationes visionesque; postea, annis MDIIMDIII propter humiliationem
exsilii Atriae in Aprutio, quandoquidem Caesar Borgia suo cum exercitu Camerinum
invaserat. Hic enim apprehendit et trucidavit eius patrem Iulium Caesarem Varano
atque tres fratres. Beata diffuse describit solitudinem quam patiebatur in prima
probatione; attamen de doloribus ob affectus familiares numquam querebatur nec
invexit in eos qui causa illorum dolorum exstiterunt. Dives in amore Dei, quem
in oratione excipiebat atque ex constanti meditatione Sacrarum Scripturarum,
beata Camilla Baptista Varano summa caritate dilexit sive sorores monasterii, de
quibus « ipsa semper bene cogitabat earumque excusabat defectus« , sicut
scripsit testis Antonius Segobiensis, monachus Olivetanus, sive proximos extra
suum monasterium, quibus per epistulas aliaque scripta atque per specifıcos
gestus fraternae caritatis inserviebat. Similis Moysi in monte precanti qui
intercedebat pro populo Israel, Beata pro salute animarum intercedebat, et
quemadmodum salus animarum missio est Ecclesiae Christi lesu, ita et ipsa
cupiebat ut Ecclesia renovaretur, prout testatur quaedam sodalis eius: « Soror
Baptista saepe ita ardet ob desiderium renovationis Ecclesiae ut nec dormire nec
manducare nec loquentem audire valeat, quapropter aliquando hac de causa
graviter aegrotat ». Suam terrestrem exsistentiam die XXXI mensis Maii anno
MDXXIV Camerini explevit.
Fama sanctitatis atque signa statim post mortem eius permoverunt Populum Dei
ad illam venerandam, ita ut Decessor Noster Gregorius XVI anno MDCCCXLIII
Decretum promulgaverit quo cultum ab immemorabili tempore confirmavit. Nos Ipsi
autem die XIX mensis Decembris anno MMV facultatem fecimus Congregationi de
Causis Sanctorum decretum promulgandi super virtutibus a Beata exercitis. Ad
canonizationem consequendam inde exhibita est apud eandem Congregationem mira
quae putatur sanatio puellae Cleliae Ottaviani gravi rachitide affectae cum
deformatione ossea. De quo casu perquisitio facta est iam in Processu
Apostolico, celebrato in curia archidioecesis Camerinensis annis
MDCCCLXXIX-MDCCCLXXXVIII, cuiusque acta iuridice valida agnovit Congregatio
Rituum die XVIII mensis Martii anno MDCCCXCI. Huiusmodi approbatio confirmata est
decreto Decessoris Nostri Leonis XIII die VIII mensis Aprilis eiusdem anni. De
hac inde sanatione incohata est inquisitio dioecesana apud curiam
archidioecesanam Camerinensem-Sancti Severini in Piceno annis MMIV-MMVII.
Inquisitio obtinuit decretum iuridicae validitatis die XV mensis Februarii anno
MMVIII. Consilium Medicorum die XVIII mensis Iunii anno MMIX censuit sanationem
esse scientifice inexplicabilem, atque Congressus peculiaris Consultorum
Theologorum die XXII mensis Septembris anno MMIX faventem tulit sententiam, ita
ut Parres Cardinales et Episcopi, coadunati in Sessione ordinaria die XVI mensis
Novembris eiusdem anni, iudicaverint memoratam sanationem a Deo patratam esse
per intercessionem beatae Camillae Baptistae Varano. Nosmet Ipsi facultatem
fecimus memoratae Congregationi ut decretum super mirum promulgaret die XIX
mensis Decembris anno MMIX.
Denique, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque,
in Consistorio die XIX mensis Februarii anni MMX congregatis, statuimus ut
canonizationis ritus die XVII insequentis mensis Octobris Romae celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y
Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Camillam Baptistam Varano
Sanctos esse decernimus et defınimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Deinde Nos Ipsi publice laudavimus necnon venerati sumus novam Sanctam,
praesertim eximium extollentes et constantem eius amorem in Deum et proximum,
sublimem Iesu Christi passionum meditationem assiduamque pro spiritali Ecclesiae
omniumque hominum bono orationem. Ipsam quoque nostrae aetatis hominibus uti
exemplum ostendimus, pro certo habentes eius spiritale iter, videlicet certamina,
desideria et virtutes, valde prodesse cunctis altiorem vitae rationem
inquirentibus. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et
firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Octobris,
anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 8, pp. 507-510.
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|