![]() |
![]() |
|
|
BENEDICTVS XVI EPISTULA QUA
Venerabili Fratri Nostro Ecclesiae suae dedit Dominus Iesus sanctissimam Eucharistiam uti cor vitae christianae et fontem missionis eius evangelizatricis. Quapropter perutile videtur huius rei theologicam, liturgicam et altiorem pastoralem usque fovere cognitionem, praecipue inter Ecclesiae pastores et doctores. Ipsi enim singulari modo "populos suos, ut in liturgia et praesertim in sacro Missae sacrificio partes suas fide et reverentia impleant, sollicite exhortantur et instruunt" (Lumen gentium 26). Laeto autem animo recenter percepimus proximo mense Novembri in urbe Murcia, in dioecesi Carthaginensi in Hispania, primum Congressum Eucharisticum Internationalem Universitarium celebratum iri, in quo quidam Ecclesiae Cardinales et Episcopi una cum sacerdotum, religiosorum et laicorum coetu varios eucharisticos adspectus inspicient. Simulque eodem tempore, ducentibus fidelium praestantissimis Pastoribus, variis in templis fiet studiosa eucharistici mysterii adoratio et celebratio. Libenter ergo arripimus huiusmodi opportunitatem ut Nostram confirmemus voluntatem de Eucharistia in Ecclesia maximopere aestimanda et curanda, praesertim vero cum agatur de divitiis integrae fidei sanaeque devotionis colendis et iuvenibus fideliter sapienterque easdem docendis. Postulatum Nobis exhibitum ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram tuendam libenter accepimus et ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui assidue munere fungeris Praesidis Pontificii Comitatus pro Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis atque totius orbis christifidelium fidem et pietatem in corde habes erga hoc praestantissimum divinumque Sacramentum. Quamobrem, magna suffulti pastorali sollicitudine, te Missum
Extraordinarium fidenter constituimus ad memoratum I Congressum
Eucharisticum Internationalem Universitarium diebus IX-XIII mensis Novembris
celebrandum. Quo uberiores usque spiritales fructus afferre possit, Nos
missionem tuam precibus comitabimur. Tu vero verba et desideria Nostra ibi
transmittenda curabis et universos participes ad dignum et constantem
Eucharistiae cultum eiusque in vita christiana singulare momentum meditandum,
vivendum et docendum sollicito animo cohortaberis. Peculiarem autem Nostram
salutationem transmittes Episcopo dioecesis Carthaginensis in Hispania
ceterisque sacris Praesulibus necnon Catholicae Studiorum Universitatis Sancti
Antonii Magno Cancellario cunctisque docentibus, addictis et alumnis, ac denique
aliarum studiorum universitatum delegatis. Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Octobris, anno MMV, Pontificatus Nostri primo. BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana
|
|