|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
CRESCENTIO S.R.E.
CARDINALI SEPE,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE NEAPOLITANO
Venerabili Fratri Nostro CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE Archiepiscopo Metropolitae Neapolitano
Pastorali caritate ducti Nos, nutu divino in beati Petri
successione constituti ut omnium Ecclesiarum onera gereremus, solliciti intuemur
nunc Asiae populos, sive eos qui evangelicam Iesu Christi iam coeperunt
cognoscere et sequi salutarem doctrinam sive qui exspectant divini Verbi nuntios,
missos evangelizare pauperibus et praedicare annum Domini acceptum (cfr Lc
4,18-19).
Certiores autem facti in Thailandia actum iri Asiae
Missionalem Congressum, de celebratione huius maximi ponderis eventus laetantes,
coniungimur cum sacris ibi Pastoribus et christifidelibus atque animum iis
addere Nostramque benevolentiam manifestare cupimus.
Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris
Nostri Michaëlis Michai S. R. E. Cardinalis Kitbunchu, Archiepiscopi
Bangkokensis, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad
Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus te hanc Legationem congrue esse
exsecuturum, quem ipse in petitione sua suasit quique in re missionali es
peritus. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad
Asiae Missionalem Congressum diebus XIX-XXII proximi mensis Octobris in urbe
Thailandiae Chang Mai sollemniter agendum.
In hac ergo honorifica explenda missione pro Nobis in
Thailandia adstabis, immo sacris liturgicis praesidebis, sermone tuo Nostram ad
mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis
erga hanc dilectam Ecclesiae partem quae est in universa Asia omnesque denique
aliarum confessionum vel religionum sodales Nostro nomine comiter salutabis.
Nos vero, Venerabilis Frater Noster, dum legationem tuam
Immaculatae Virgini Mariae committimus, Eam precamur ut homines tota in illa
magna Continenti degentes benigna intueatur, Filio suo commendet uberrimaque eos
impleat spiritali consolatione.
Peculiarem demum Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae
nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, nomine Nostro omnibus huius
Asiae Missionalis Congressus participibus eorumque singulis communitatibus
amanter largiaris volumus.
Ex Arce Gandulfi, die XX mensis Septembris, anno MMVI,
Pontificatus Nostri altero.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
|