Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - HU  - IT  - LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS EMERITO
DECANO COLLEGII CARDINALIUM

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
Secretario Status emerito
Decano Collegii Cardinalium

Nobile et aequum est iura propriae libertatis et religionis defendere et servare. Nam "vera libertas eximium est divinae imaginis in homine signum" (Gaudium et spes, 17). Ideo Ecclesia iustam dignitatem libertatemque iure tuendas censet: "Homo enim a Deo creante intellegens ac liber in societate constituitur" (ibid., 21). Ii autem qui huius rei causa iniurias patiuntur vel vitam amittunt digni sunt laudis piaeque recordationis.

Sicut ergo quinquaginta ante annos venerandae memoriae Decessor Noster Pius PP. XII Hungariae populum libertatem suam defendentem sollerti animo precibus est comitatus et verbis consolatus, ita et Nos in praesens libentissime favere volumus sollemnibus celebrationibus quae mox Budapestini agentur in quinquagesima anniversaria memoria illius heroicae defensionis libertatis Nationalis.

Persuasum quidem habemus huiusmodi eventum proficere posse fidei et unitati illius nobilis Nationis totiusque Europae. Libenter igitur accepimus invitationem honorabilis Praesidis Hungariae Ladislai Sólyom. Cum autem Ipsimet illuc accedere non possimus, tibi, Venerabilis Frater Noster, qui magna prudentia et peritia Romani Pontificis cotidiana tam diu curavisti gravissima officia in totius Ecclesiae utilitatem, libenter fidenterque singulare hoc munus explendum committere volumus.

Quapropter harum Litterarum vi Nostrum Legatum te nominamus sollemnem ad commemorationem quae Budapestini diebus XXII et XXIII proximi mensis Octobris fiet, occasione data celebrationis libertatis Hungariae. Nostras igitur vices ages, ritibus sollemnibus praesidebis, cunctis adstantibus Nostram congrue transmittes salutationem, praecipue Hungariae Praesidi cunctisque Magistratibus et sacris Pastoribus; Nostram omnibus confirmabis benevolentiam, caritatem et spiritalem praesentiam. Hortari potes Synodi Vaticanae verbis omnes, "praesertim vero eos qui curam habent alios educandi, ut homines formare satagant, qui ordini morali obsequentes legitimae auctoritati oboediant et genuinae libertatis amatores sint" (Dignitatis humanae, 8).

Legationem tuam solliciti committimus validae intercessioni Magnae Dominae Hungariae necnon sanctorum Stephani et Ioannis de Capestrano, spe ducti ut eventus hic in illius Nationis bonum proficiat eiusque corroboret fidem, maturioresque simul gignat fructus caritatis et pacis. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae pignus et Nostrae communionis testem, nomine Nostro omnibus huius celebrationis participibus peramanter largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Septembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri altero.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana