|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ,
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ
Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae
apostolicae Praefecto
Octingentesimus septuagesismus quintus iam appetit annus ex quo tempore
Cisterciensis Valdsassi est condita Abbatia, cuius profecto annales fastive
saeculorum decursu insignibus replentur documentis eximiisque testificationibus.
Primarii namque viri, consentanea pietate compulsi, atque Decessores Nostri
multum ad hoc inceptum suscipiendum ac perficiendum contulerunt.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius
rei dumtaxat memoriam repetendi, verum etiam primigenium fervorem considerandi,
ipsius sancti Bernardi, Cisterciensis Ordinis quasi sideris, doctrinam tenendi,
unde ferventior religionis sensus, firmior fides certioraque proposita roborari
augerique possint.
Miserenti igitur favente Domino, evenientis mensis Novembris XXIII die
Valdsassi sollemnis erit ab illa fundatione commemoratio concludenda. Nos,
pristina tempora recordantes et ad locum istum spiritu remeantes, omnia
disponere properamus ut congrua ratione magnificentiaque ritus agatur.
Quocirca postulatis Sororis M. Laetitiae Fech, huius Monasterii abbatissae,
libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes
Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem convertimus, qui, religiosorum religiosarumque curator, prorsus
idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque
permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur Monialibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram
benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu
praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus,
quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum nuntiatrix
gratiarum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Octobris, anno MMVIII, Pontificatus
Nostri quarto.
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|