 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IULIANO S.R.E. CARDINALI HERRANZ,
PONTIFICII CONSILII DE LEGUM TEXTIBUS PRAESIDI EMERITO
Venerabili Fratri Nostro
IULIANO S.R.E. CARDINALI HERRANZ
Pontificii Consilii de Legum Textibus Praesidi emerito
Praedicationis apostolicae ubique per orbem terrarum, hoc
praesertim anno bismillesimo a natali sancti Pauli Apostoli die, laetantes
perpendimus uberrimos fructus, et simul toto animo cupimus ut salvificum opus
prospere magis magisque crescat et adolescat. Quoniam ergo percepimus Tarracone
in Hispania proxima in sollemnitate Conversionis sancti Pauli celebratum iri
MDCCL annos a martyrio sanctorum Fructuosi, episcopi, eiusque diaconorum Augurii
et Eulogii, qui Protomartyres et caelites Patroni apud Deum habentur illius
regionis, quosque christianae fidei causa iudex iniquus iussit vivos ardere,
animum Nostrum ad fideles illuc degentes libenter convertimus ut una cum iis
Domino gratias agamus et intercessionem efflagitemus Sanctorum, qui viri
misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione (Eccli
44,10).
Revera Nos peculiari eos prosequimur aestimatione, qui profecto
conferri merentur cum sancto Cypriano, Episcopo Carthaginensi, necnon cum Romano
Pontifice sancto Xysto II eiusque diaconis, praesertim sancto Laurentio, qui
omnes eodem tempore in persecutione vitam suam oblationem puram Christo
obtulerunt. Arbitramur etiam verba sancti Fructuosi, quae et Nobis cordi sunt,
cunctis Pastoribus veluti eius testamentum spirituale repetenda: "In mente me
habere necesse est Ecclesiam Catholicam ab oriente usque ad occidentem".
Cupientes autem eisdem Nos quoque honorem tribuere, simulque
populi ipsius terrae probatam confirmare fidem, apostolico tempore a sancto
Paulo inchoatam, sine haesitatione excepimus petitionem Venerabilis Fratris
Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Metropolitae Tarraconensis, qui humane a
Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad MDCCL anniversariam
memoriam sollemniore ritu celebrandam Patronorum illius particularis Ecclesiae.
Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos
cotidiana actuositate pro universali Ecclesia fidelem te confirmasti Romani
Pontificis cooperatorem, maxime in munere Pontificii Consilii de Legum Textibus
Praesidis explendo, atque his Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad
memoratam celebrationem destinamus.
Diebus igitur XXIV et XXV proximi mensis Ianuarii, exeunte iam
Anno Iubilari in honorem sanctorum Fructuosi, episcopi, eiusque diaconorum
Augurii et Eulogii, liturgicis celebrationibus Nostro nomine Tarracone
praesidebis Nostramque benevolam omnibus significabis salutationem. Populum
hortaberis ad sanctos hos viros ardenter colendos et imitandos, potissimum quoad
honestam vitam, eximiam caritatem, omnium iniuriarum veniam et intrepidam
christianae fidei fidelitatem.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi
impertimus, deinde dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus Dei illic
congregatis faustum hunc eventum participantibus largiter communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Decembris, anno MMVIII,
Pontificatus Nostri quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|