 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
PRAEFECTO EMERITO, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM CENTESIMI ET QUINQUAGESIMI ANNIVERSARII EX QUO TEMPORE EVANGELII NUNTIUS IN
TAIVANIAM ALLATUS EST
Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto emerito
Centesimus eventurus est et quinquagesimus annus ex quo tempore Evangelii
nuntius in Taivaniam allatus est, optatam importans spiritalem gentibus illis et
copiosam prosperitatem. Iam profecto antiquitus, compluribus adlaborantibus
christiani nominis praeconibus, Salvatoris beneficia illis in locis
subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa est
iter, ut ex Dei benignitate uberem profectum assequeretur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius
rei dumtaxat memoriam recolendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum,
solidiorem fidem et firmiora proposita permovendi.
Postulationi ideo subvenire cupimus Venerabilis Fratris Ioannis Hung
Shan-Chuan, S.V.D., Archiepiscopi Taipehensis ipsiusque Sinensis Regionalis
Catholicorum Episcoporum Conferentiae Praesidis, petentis eminentem Praesulem
memoratam celebrationem collustrantem moderantemque, XXII die mensis Novembris,
feliciter occurrente D. N. Iesu Christi universorum regis sollemnitate, cum erit
a primaeva illa evangelizatione centesima et quinquagesima magni momenti
anniversaria recordatio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores
fructus fundat, cum novensiles filios filiasque laetans suum in gremium per
salutiferum lavacrum recipiat Ecclesia.
Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te,
Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, ob officia a te
pristina gesta et munera, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc
praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te,
Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et
constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes.
Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quam
pertinere imprimis volumus ad novensiles fideles, quaeque sit animorum
renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno MMIX, Pontificatus
Nostri quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana |