The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PRAEFECTO EMERITO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praefecto emerito Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Laetanter accepimus die IV proximi mensis Septembris huiusce anni in Sanctuario paroeciae "Ludbreg", intra fines dioecesis Varasdinensis in dilecta Croata Natione sito, expletum iri annum iubilare sextum ob revolutum saeculum a prodigio eucharistico, quod ibidem, ut fertur, mirabiliter evenit.

Ad Sanctuarium idem, ut novimus, convenient plurimi Praesules, sacerdotes, religiosi viri ac mulieres et Christifideles laici ex ipsa Croatia et finitimis regionibus, sicut solent quotannis quam plurimi advenire prima "Sancta Dominica" Septembris, ad pie recolendam reliquiam pretiosissimi Sanguinis Christi, qui ex vino mero est mutatus, celebrante quodam sacerdote dubitante de praesentia reali Nostri Redemptoris.

Quo prorsus hisce celebritatibus maior adderetur nitor, Venerabilis Frater Iosephus Mrzljak, Episcopus memoratae dioecesis Varasdinensis, collato consilio cum Venerabili Fratre Nostro Iosepho S. R. E. Cardinale Bozanić, Archiepiscopo Metropolita Zagrebiensi, a Nobis petivit ut tu, Venerabilis Frater Noster, qui claris mentis et cordis dotibus ornatus functus es maximi momenti muneribus in Curia Romana et Nobis uti Pater Cardinalis adsis proxime ac fideliter et qui illustris es filius Slovachi populi, fraterni et fere propinqui cum Croato, Missus Extraordinarius constituaris qui Nostram gerens personam sollemnibus istic agendis praesis.

Nos igitur libenti cupientes animo enixam postulationem audire, hisce Litteris summaque Apostolica potestate, te nominamus missum extraordinarium nostrum ad sollemnibus, quibus explebitur memoratus annus Iubilaei, praesidendum, peculiaribus tributis iuribus et facultatibus huiusmodi muneris propriis, dum non dubitamus quin hoc creditum quoque munus laudabiliter sis exsecuturus.

Nostro igitur nomine participes comiter salutabis itemque adhortaberis ut Sacrificium Eucharisticum colant tamquam "totius vitae christianae fontem et culmen" (Lumen gentium, 11): sine Eucharistia enim haud possumus esse vere Christiani et Ecclesia ipsa haud aedificari potest in hominum salutem.

Audiantur ceterum et resonent in adstantium cordibus praeclarissima Domini Nostri verba: "Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum... Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo" (Io 6, 51.56).

Hisce igitur divinis verbis moniti atque formati, studeamus omnes magis magisque panem eucharisticum sumere, venerari et adorare ut nostra vita hic in terra plene nutriatur sitque intime coniuncta cum Christo et parata simul ad vivendum sicut Ille vixit et ad amandum sicut Ille dilexit, ita ut digni efficiamur ingredi in vitam aeternam, videlicet esse et gaudere cum Deo, Cuius essentia est Amor.

Quem benignissimum Patrem enixe precamur ut ex iubilaris anni sollemnibus uberrimi spirituales fructus oriantur, dum, auspice de caelo Beata Maria Virgine, cuius hodie memoramus Immaculatum Cor, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te sollerti Praesuli Varasdinensi cunctisque participibus Apostolicam Benedictionem, peculiaris dilectionis Nostrae testem ac supernae gratiae auspicem, effusa caritate impertimur. Vale!

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP XVI

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top