Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

FIDES PER DOCTRINAM

Quibus, mutata Constitutione Apostolica Pastor Bonus,
competentia de Catechesi ex Congregatione pro Clericis
ad Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda transfertur

 

Fides per doctrinam sustineatur oportet, quae credentium mentem corque illuminare valeat. Peculiaris haec aetas, quam agimus quaeque ceteroqui maximo in fidei discrimine versatur, talem secum fert conscientiam assumendam, ut magnis exspectationibus respondeatur, quae in credentium cordibus oriuntur ad novas interrogationes exsolvendas, quae ad mundum Ecclesiamque diriguntur. Fidei igitur intellectus usque postulat ut, quae in ipsa continentur, novis verbis exprimantur, quae spem in credentibus praesentem omnibus poscentibus rationem de ea praebere valeant (cfr 1 Pe 3,15).

Universalis Ecclesiae peculiare est munus vivum efficacemque Christi nuntium servare, etiam per enodatam doctrinam, quae fidem in mysterio Incarnationis Filii Dei, qui pro nobis homo est factus,  mortuus est et resurrexit pro nostra salute, alere debet. Id ipsa formis aptisque instrumentis efficere strenue debet, ut quotquot Evangelii nuntium accipiunt et credunt, ad novam vitam per baptismum nascantur.

Quinquagesimo vertente anno ex quo Concilium Oecumenicum Vaticanum II incohatum est, dum Ecclesia de divitiis meditatur doctrinae illis in documentis contentae atque novas formas ad eam efficiendam reperit, magnum iter comprobari potest, quod his decenniis pro catechesi factum est. Quod autem iter post Concilium peractum a gravibus quoque erroribus de methodo deque materia vacuum non fuit, quae effecerunt ut alta meditatio ageretur ac nonnulla documenta postconciliaria conficerentur, unde in catechesis provincia novae divitiae exsisterent.

Venerabilis Dei Servus Paulus VI in Adhortatione Apostolica Evangelii nuntiandi sic scripsit: “Alia ratio, quam evangelizatio nullo modo neglegere debet, catechetica institutio est. Ex religionis enim doctrina ordinatim tradita oportet mentes in primis infantium et adulescentium comprehendat partes principales, vivum thesaurum veritatis, quam Deus nobiscum communicare voluit quamque Ecclesia per longum suae historiae cursum plenius usque declarare studuit” (n. 44: AAS 68 [1976], 34).

Simili modo beatus Ioannes Paulus II, cum Synodum Episcoporum, catechesi dicatam, ad finem adduceret, scripsit: “Catechesis, in toto evangelizationis opere, eo nititur, ut sit gradus instituendi et maturescendi, id est tempus, quo christianus, cum per fidem Iesum Christum ut solum Dominum exceperit atque sincera cordis conversione ei totus adhaeserit, hunc Iesum, cui se tradidit, melius cognoscere studet” (Adhort. ap. Catechesi tradendae, 20: AAS  71 [1979], 1294).

Ut vicesimam anniversariam memoriam Concilii Oecumenici Vaticani II finiti celebraret, beatus Noster Decessor aliam Synodum Episcoporum indixit atque, ea vertente, Synodales Patres flagrans desiderium patefecerunt ut Catechismus conficeretur, ad universali Ecclesiae doctrinam ac rem moralem, summatim compositeque dispositas secundum Concilii praescripta, tribuendas. Per Constitutionem Apostolicam Fidei depositum, die XI mensis Octobris anno MCMXCII, beatus Ioannes Paulus II Catechismum Catholicae Ecclesiae promulgavit atque Nos Ipsi Motu Proprio die XXVIII mensis Iunii anno MMV Compendium Catechismi Catholicae Ecclesiae comprobavimus et promulgavimus.

Oblivisci non possumus alia itinera magni ponderis ad naturam, methodum ac catechesis fines in evangelizationis processu definienda. Anno MCMLXXI Sacra Congregatio pro Clericis Directorium catechisticum generale edidit, quod primum in variis Ecclesiis localibus iter factum summatim complecteretur, quae interea suum catechesis cursum compleverant. Post Catechismum Catholicae Ecclesiae evulgatum, eadem Congregatio pro Clericis, anno MCMXCVII, Directorium generale pro catechesi foras emisit, Ecclesiae desiderium confirmans primum catechesis iter ex more ad conversionem obtinendam dicari debere(cfr n. 62).

Conciliaris doctrina ac subsequens Magisterium, hac de re cum magnam Ecclesiae traditionem interpretarentur, strictius usque catechesim cum evangelizationis processu coniunxerunt. Catechesis ideo insigne iter in cotidiana Ecclesiae vita secum fert, ut impense efficaciterque annuntietur ac transmittatur Dei Verbum, ita ut ipsum ad omnes perveniat, atque credentes in Christo instituantur atque educentur, ad eius Corpus, quod est Ecclesia, constituendum (cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 4).

Per Litteras Apostolicas Motu proprio datas Ubicumque et semper, die XXI mensis Septembris anno MMX, Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda condidimus, quod sua proposita persequeretur, “tum meditationem de novae evangelizationis argumentis concitans, tum eligens et promovens formas instrumentaque ad eandem efficiendam apta” (art. 1 § 2: AAS 102 [2010], 791). Peculiarem in modum novo Dicasterio tribuere munus voluimus “Catechismi Catholicae Ecclesiae usum promovendi, qui essentialiter pleneque summam fidei complectitur pro nostrae aetatis hominibus” (art. 3, 5°: AAS 102 [2010], 792).

His perpensis rebus, aequum putamus hoc Dicasterium inter institutionis munera in se recipere officium vigilandi, Summi Pontificis nomine, super evangelizationis instrumento, quod Ecclesiae est catechesis, necnon super doctrina catechetica variis in formis, ut pastoralis actio compositius efficaciusque efficiatur. Novum hoc Pontificium Consilium Ecclesiis particularibus Episcopisque dioecesanis hac de re congruum subsidium praebet.

Quapropter, sententiam concordem excipientes Praepositorum Dicasteriis quorum interest, statuimus ut ad Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda munia transferrentur quae de catechesi Congregationi pro Clericis, die XXVIII mensis Iunii anno MCMLXXXVIII, commiserat Constitutio apostolica Pastor Bonus, eadem quidem iurisdictione quam memorata Congregatio eadem in re exercebat quaeque in iure canonico requiritur.

Itaque superiorum animadversionum sub lumine, cunctis perpensis diligenter rebus itemque consiliis a peritis expetitis, statuimus et decernimus quae sequuntur:

 

Art. 1

Articulus 94 Constitutionis apostolicae Pastor Bonus aboletur atque munus, quod de re catechetica hucusque gerebat Congregatio pro Clericis, totum ad Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda transfertur.

 

Art. 2

Ad Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda pariter transfertur “Consilium Internationale de Catechesi”, quod per litteras, die VII mensis Iunii anno MCMLXXIII datas, condidit Venerabilis Dei Servus Paulus VI. Huius Consilii munus Praesidis gerit Praeses Pontificii Consilii quodque ex officio participabit eiusdem Dicasterii Secretarius.

 

Art. 3

Propter competentias per praesentes Litteras Apostolicas Motu proprio datas sibi commissas, Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda:

§ 1. Institutionis religiosae fidelium cuiusque aetatis et condicionis promotionem curat;

§ 2. Facultatem habet normas ferendi opportunas, ut catechesis doctrina ad constantem Ecclesiae traditionem convenienter tradatur;

§ 3. Officium habet vigilandi, ut catechetica institutio recte agatur, methodos et proposita servans ad praecepta Ecclesiae Magisterii;

§ 4. Praescriptam comprobationem Apostolicae Sedis de catechismis aliisque scriptis concedit, quae ad institutionem catecheticam attinent, consentiente Congregatione pro Doctrina Fidei;

§ 5. Catechistica Officia sustinet intra Conferentias Episcoporum, earum incepta quae ad religiosam institutionem attinent quaeque internationalem naturam habet, quorum acta digerit et, ut causa fert, necessarium adiumentum praebet.

Quae per Litteras Apostolicas Motu proprio datas deliberavimus, nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus quibusvis contrariis rebus, etiam peculiari mentione dignis, ac decernimus ut ipsae per editionem in actis diurnis “L’Osservatore Romano” promulgentur atque vigere incipient XV post dies quam promulgatae sunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Ianuarii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana