 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CONSENTINA ET ALIARUM*
NOVA QUARUNDAM CIRCUMSCRIPTIONUM CALABRAE DICIONIS DISPOSITIO
Quo aptius et efficacius christiani gregis necessitatibus ac regimini consuli
possit, visum est, iuxta illa quae tum Concilium Vaticanum II suadet, tum aetas
nostra poscit, in Calabriae dicione nonnullas circumscriptiones ecclesiasticas
nova rerum dispositione temperare. Qua re, auditis sive locorum Ordinariis, sive
etiam Conferentia Episcoporum Calabra, re bene cogitata, de apostolica Nostra
potestate haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi Cassanensi municipia quae
vulgo Scalea, Aieta, Orsomarso, Papasidero, Praia a Mare, San Nicola Arcella,
Santa Domenica Taleo, Santa Maria del Cedro, Tortora et Verbicaro nuncupantur,
seiungimus atque dioecesi S. Marci adscribimus. Quoniamque ex iis quae
enumeravimus Scalea municipium incolarum frequentia, industria, negotiisque
floret, dioecesim S. Marci in posterum « Marci Argentanensis-Scaleensem »
appellandam esse censemus. A dioecesi praeterea Cariatensi municipia
distrahimus, quorum sunt nomina : Belvedere di Spinello, Caccuri, Carfizzi,
Casabona, Castelsilano, Cerenzia, Cirņ, Cirņ Marina, Crucoli, Melissa,
Pallagorio, S. Nicola dell'Alto, Savelli, Strongoli, Umbriatico et Verzino, quae
dioecesi Crotonensi adnectimus; a Crotonensi vero paroeciam S. Leonardi
detrahentes, quae est in pago Cutro, Ecclesiae Sanctae Severinae assignamus.
Insuper a dioecesi S. Marci Bisinianensem dioecesim dividimus, atque
archidioecesi Consentinae perpetuo aeque principaliter adiungimus; item
dioecesim Cariatensem, distractis territoriis quae supra digimus, archidioecesi
Rossanensi aeque principaliter in perpetuum unimus. Consentinus igitur
Archiepiscopus, Bisinianensis etiam Episcopus appellabitur, Rossanensis etiam
Cariatensis. Documenta et acta quae quomodo libet sive personas sive res
attingant harum dioecesium, ad unamquamque Curiam mittantur in tabulario rerum
religiosarum summa cura custodienda. Ad clerum quod attinet, decernimus ut,
simul ac hae Litterae ad effectum deductae fuerint, ilico sacerdotes dioecesani
ei circumscriptioni addicantur, in qua beneficium vel officium habeant ; ceteri
vero sacerdotes, clerici, atque Seminarii tirones ei, in qua legitimum habeant
domicilium. Poterit tamen Ordinarius uniuscuiusque dioecesis congruas ob causas
atque collatis cum sacerdotibus aut clericis, quorum interest, consiliis, aliter
de incardinatione statuere. Has vero Litteras Nostras Venerabilis Frater
Aurelius Sorrentino exsequetur, Archiepiscopus Rheginensis atque Episcopus
Bovensis, idemque Conferentiae Calabrorum Episcoporum Praeses, cui nempe iura
facimus ad rem necessaria, sive per se ipse, sive per alium modo in
ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem acta, exempla factae rei sincera
quam primum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittet. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
Sacri Collegii Decanus |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr.
pro Episcopis
Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Amatus P. Frutaz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 560-561
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|