 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RURKELAĖNSIS*
CIVILI REGIONE VULGO «SUNDARGARH» A DIOECESI SAMBALPURENSI
DISTRACTA, NOVA CONDITUR IN INDIA DIOECESIS NOMINE
«RURKELAĖNSIS»
Cum cordi potissimum Nobis sit opus evangelizationis ubique terrarum quam
expeditissimum reddere, idcirco Nos, ratam habentes sententiam Venerabilium
Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, quae et votis congruit
eorum quorum res interest, novam dioecesim ex civili Indiae regione « Sundargarh
» condendam esse censemus. Per has igitur Litteras, Apostolica potestate Nostra
expeditas, haec Nos decernimus atque iubemus. A dioecesi Sambalpurensi civilem
regionem « Sundargarh » seiungimus eademque novam erigimus dioecesim nomine
Rurkelaėnsem, quam Ecclesiae Metropolitanae Cuttackensi-Bhubanesvarensi
suffraganeam constituimus, simul autem statuentes ut novae dioecesis cathedra
episcopalis in principe urbis « Rourkela » appellatae sacra aede collocetur
utque pro Canonicis Consultores dioecesani, iure quidem electi, ibi
instituantur. Mandamus praeterea ut documenta omniaque acta ad novam dioecesim
pertinentia rite exarentur certaque eorum exempla, sueto more signata sigilloque
impressa, ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide cito transmittantur. Quae hic praescripsimus exsequatur Venerabilis Frater
Lucianus Storero, Archiepiscopus titulo Tigimmensis atque Apostolicus in India
Pro-Nuntius, qui a Nobis est deputatus et facultatibus huius mandati causa
instructus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero
subdelegandi. Has Nos Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo undeoctogesimo, Pontificatus Nostri primo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
Sacri Collegii Decanus |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr.
pro Gnt. Evang. seu de prop. Fide
Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXI (1979), n. 12, pp. 971-972
© Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana
|