Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SS. VINCENTII ET ANASTASII AD AQUAS SALVIAS*

TERRITORII ABBATIAE SS. VINCENTII ET ANASTASII AD AQUAS
SALVIAS NOVA EADEMQUE APTIOR IURIDICA FIT ORDINATIO

 

Abbatia SS. Vincentii et Anastasii ad Aquas Salvias, cuius origo antiquissima, singularem sane per saecula formam induit, sive ad rationem eius iuridicam spectas sive ad pastoralem, quae eam a ceteris omnibus discernit. Qua re nullus non videt quam opportune cadat, si nova aptiorque eius territorii - quod non modo nunc nullam continuitatem cum sede Abbatiae habet, sed omnino « insulis » coalescit, in diversarum dioecesium territorio - iuridica ordinatio fiat, quae etiam pastorali eius usui prosit; idque tum ad sententiam Concilii Vaticani II (Christ. Dom., 22-24), tum etiam iuxta normas Motus Proprii « Catholica Ecclesia », die XXIII Octobris facti, anno MDCCCCLXXVI, de nova Abbatiarum « nullius dioeceseos » dispositione.

Qua re, post magnas deliberationes partium quarum potissimum interest, congruumque tempus in experimentum exactum; consulta profecto competenti Conferentia Episcopali Regionis; de Venerabilium Fratrum Nostrorum sententia S.R.E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, Nos, rati posse coeptum hoc in populi christiani utilitatem cedere, consensumque eorum supplentes qui vel habeant, vel se putent habere ius aliquod in hac re, haec statuimus : a) ut territoria, sic ut est in votis, in unum coeant, atque per id actio pastoralis aptius atque congruentius promoveatur haec quae sequuntur in perpetuum atque unione, ut dicunt, exstinctiva, decernimus: partem Abbatiae quae est in Etruria, quaeque municipiorum Urbetellii, Montis Argentarii, Insulae Igilii, Capalbii finibus comprehenditur, dioecesi Soanensi-Pitilianensi annectimus ; territorium paroeciarum S. Orestis atque Ponzani Romani, quod municipiis eiusdem nominis continetur, cum dioecesi Civitatis Castellanae coniungimus ; paroeciam Montis Rosei, in municipio eodem, dioecesi Nepesinae unimus. Tandem ea pars Abbatiae quae Romae est, cum hac dioecesi unum quid efficiet. Qua re totum territorium Abbatiae SS. Vincentii et Anastasii ad Aquas Salvias iterum communi dioecesium regimini subiacebit, forma regiminis propria ac singularis iurisdictionis abrogata, qua adhuc usa est; b) volentibus autem Nobis urbi Urbetellio ob religiosa atque civilia incrementa existimationem Nostram ostendere, iustumque honorem tribuere, olim Sedi Curiae Abbatialis, placet dioecesim Soanensem-Pitilianensem posthac Soanensem-Pitilianensem-Urbetelliensem appellari, adeo ut sive dioecesis sive eius Episcopus Soanensis-Pitilianensis-Urbetelliensis cognominentur ; c) paroeciale templum S. Mariae Assumptae, quod est Urbetellii, cui per aetates nonnullae praerogativae cathedralium aedium propriae attributae sunt, in quoque legitime constitutum collegiale Capitulum iura sua omnia atque onera servat, ad dignitatem templi concathedralis evehimus, ut ibidem cathedra episcopalis poni possit, et Episcopus Soanensis-Pitilianensis-Urbetelliensis, quotiens videbitur, possit sacra pontificalia celebrare ; d) qui, praeterea, quo montanam atque marinam plagam dioecesis Soanensis-Pitilianensis-Urbetelliensis sic dilatatae diligentius curare possit, ne neglegat quin etiam in urbe Urbetellio commoretur quo tempore populi commodum poposcerit; e) dioecesis Soanensis-Pitilianensis-Urbetelliensis succedet in proprietatem Palatii Abbatialis Urbetelliensis, quo ceu domicilio utetur Episcopus eiusdem dioecesis, atque sede Operum pastoralium.

Ad hoc, statuimus ut simul cum territorio municipiorum atque paroeciarum, etiam oratoria, domus, coemeteria paroecialia, piae fundationes addicantur dioecesibus de quibus commemoravimus, et praeterea quaevis bona ecclesiastica aeque ac iura quae talium paroeciarum ac templorum eorum municipiorum erant propria.

Volumus praeterea ut documenta et acta quovis modo clerum, fideles, bona territoriorum de quibus diximus respicientia, a Curia Abbatiae ad Curias dioecesium quibus variae Abbatiae partes annexae sunt mittantur, ut in archivis rerum religiosarum accurate serventur.

Ad clerum quod attinet, simul ac hae Litterae ad exitum deductae fuerint, sacerdotes in ea dioecesi incardinati habeantur, ubi beneficium vel officium legitime habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ibi maneant incardinati aut incardinentur ubi legitime degant.

Quae vero per has Litteras iussimus exsequentur Venerabilis Frater Ismael Marius Castellano, Archiepiscopus Metropolita Senensis, quod pertinet ad partem Abbatiae quae est in Etruria ; atque Ioannes Canestri, Archiepiscopus titulo Foroclodiensis idemque Vices Gerens Vicariatus Urbis, quod attinet ad plagas Abbatiae quae Latio continentur. Nempe iis facultates necessarias facimus exsequendo muneri, quas poterunt alii legare, modo Viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, iidem Venerabiles Fratres documenta exarari facient, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittenda curabunt. Apostolicas autem has Litteras nunc et in posterum ratas esse vimque suam habere volumus contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 7, pp. 474-476

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana