The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

CATHOLICA ECCLESIA
DE ABBATIARUM NULLIUS
DIOECESEOS INNOVATIONE

PAULUS PP. VI

 

Catholica Ecclesia, quae «una cum tota humanitate incedit eandemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit» (Gaudium et Spes, 40: AAS 58 (1966) 1058), eo valentius officium suum hominibus praestabit quo sollicitius compages suas, attenta quoque populorum progressione, restaurabit. Qua de re, cum Sancta Oecumenica Synodus Vaticana II exoptet, ut monachi — servata indole propriae institutionis — antiquas beneficas traditiones renovent easque hodiernis animarum necessitatibus accommodent, atque «religiones quae ex regula vel instituto vitam apostolicam intime consociant officio chorali observantiisque monasticis» (Perfectae Caritatis, 9: AAS 58 (1966) 706) rationem vivendi cum apostolatus sibi convenientis exigentiis componant, cumque oporteat, ut dioecesis, ad proprium finem consequendum, Ecclesiae naturam in populo Dei ad se pertinente perspicue manifestet (Cfr. Christus Dominus, 22: AAS 58 (1966) 683), spes rerum in posterum longe meliorum tunc firmior multo consistet si fideliter servetur atque magis in dies eluceat in suo germano spiritu venerabile vitae monasticae institutum.

Haec sane commutatio non imminuit auctoritatem et «praeclara merita longo saeculorum cursu in Ecclesia et in humana consortione» (Perfectae Caritatis, 9: AAS 58 (1966) 706) acquisita a canonicalibus institutis, quae inde a Sanctorum Patrum temporibus floruerunt atque a monasticis institutis, illorum praesertim quae a Benedicto auctore nomen unaque cum sanctissimis legibus miram in hominum utilitatem agendi perpetiendique vim mutuaverunt. Siquidem, cum Romanum imperium corrueret et in eius provincias turmatim barbari confluerent cumque ipsa Roma «dissolute moenia, eversas domos, destructas ecclesias turbine» (S. GREGORII MAGNI Dialogorum Libri, 1; II, 15: PL 66, 162) ostenderet, religiosi viri truce, libro, aratro indociles silvestresque gentes mansuefecerunt atque catholicae Ecclesiae validissimo fuerunt propugnacelo et vallo. Cum igitur «monachorum praecipuum officium sit divinae Maiestati humile simul ac nobile servitium praestare intra septa monasterii, sive in umbratili vita integre se divino cultui dedicent, sive aliqua apostolatus vel christianae caritatis opera legitime assumpserint» (Perfectae Caritatis, 9: AAS 58 (1966) 706); opportunum visum est nonnullas canonicas normas, quibus Abbatiae nullius dioeceseos moderantur, retractare.

Itaque, Dicasteriis Romanae Curiae quorum interest auditis eorumque sententiis mature perpensis, certa scientia atque suprema et apostolica Nostra auctoritate, has quae sequuntur normas de Abbatiis nullius dioeceseos edere statuimus, simul abrogantes praescripta vigentia iisdem normis quomodocumque contraria.

1. Abbatiae nullius dioeceseos (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 319 § 1) in posterum ne erigantur, nisi peculiarissima adiuncta in bonum animarum cedentia aliter suadeant.

2. Abbatiae nullius in praesens extantes, iis exceptis quae singulari iure reguntur (Ibid. § 2),audita Conferentia episcopali cuius interest, aptius ad territorium quod attinet definiantur vel in alias ecclesiasticas circumscriptiones convertantur, iuxta normas a Concilio Oecumenico Vaticano II statutas (Cfr. Christus Dominus, 23: AAS 58 (1966) 684).

3. Abbatia nullius, cuius territorium ex toto in aliam ecclesiasticam circumscriptionem versum est, in statum iuris communis restituetur vel iure singulari regetur, prout Apostolica Sedes singulis in casibus decreverit.

4. Sacramenti Ordinis plenitudo episcopali consecratione Abbatibus ne conferatur, nisi spiritualis auctoritas et peculiaris status Abbatiae, quae portionem Populi Dei complectitur (Ibid. 11: AAS 58 (1966) 677), id postulent. Quae vero a Nobis bisce Litteris, motu proprio datis, decreta sunt pro universa Ecclesia, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibuslibet etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Octobris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 

top