 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KUNDIAVANA*
IN PAPUA NUOVA GUINEA NOVA DIOECESIS CONDITUR «KUNDIAVANA»
NOMINE
Ex quo in Papua Nova Guinea sacra Hierarchia constituta est, ex eo sane constans
fuit et firmum huius Apostolicae Sedis consilium ut fines dioecesium illius
territorii cum finibus provinciarum civilium congruerent ; quam rem magnas
utilitates afferre posse, nemo non videt : simul enim, auctis numero Episcopis,
vires auget, simul unitati uniuscuiusque dioecesis obtinendae magnopere confert.
Audito ergo consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium qui
Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, apostolica Nostra
potestate haec statuimus. A dioecesi Gorokana territorium civilis provinciae
vulgari sermonae Simbu cognominatae, detrahimus, in novaeque dioecesis formam
redigimus « Kundiavanae » appellandae atque metropolitanae Sedi Montis Hagensis
subiciendae, ita ut dioecesis Gorokana deinceps tantum territorium civilia
provinciae Eastern Highlands comprehendat. Sedem novae dioecesis in urbe
Kundiawa collocamus, cathedram in templo S. Ioannis Evangelistae, in eadem
urbe, factis nempe iuribus quae templorum cathedralium sunt propria. Item dum
Canonicorum Collegium non constituetur, dioecesani consultores eligantur,
Episcopum consilio et opera iuvaturi. Cetera omnia : quae respiciunt mensam,
administrationem dioecesis Sede vacante, electionem Vicarii Capitularis suo
tempore, distributionem cleri post has Litteras ad effectum deductas, hisque
similia iure Canonico temperentur. Ceterum quae iussimus Venerabilis Frater
Franciscus De Nittis exsequetur, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Papua
Nova Guinea Pro-Nuntius Apostolicus ; qui poterit etiam alium delegare, modo
virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur
quorum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud
S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo
octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Liborius Scaccia,
Protonot. Apost.
Renatus Ausiello, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 974-975
© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana
|