 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NKAYENSIS*
NONNULLIS TERRITORIIS DETRACTIS A DIOECESI DE POINTE NOIRE, NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS NOMINE NKAYENSIS
Quandoquidem Christi Ecclesia catholica, Spiritus Sancti gratia, Episcoporum
Missionariorumque labore usquequaque fines profert, ut Christus, Dei Filius
adorandus, praedixerat ac parabolis adumbraverat (cf. Mat 13, 1 sqq.),
oportet sane interdum singularum Ecclesiarum limites nostris his aptare
temporibus, interdum vero omnino novas condere dioeceses, in christianorum
commodum et utilitatem : quo enim plures fuerint per orbem terrarum constitutae
Sedes, eo plures erunt et ipsi pastores, qui labore, consilio singulis
credentium coetibus praesto sint. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R.
E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizationi praepositi, bene
fieri censuerint, si in Congo nova Sedes episcopalis conderetur ; Nos re bene
reputata ac sententiam rogatis iis omnibus quorum interesset, haec de re
statuimus atque iubemus. A dioecesi de Pointe Noire partem orientalem
detrahimus, qua civiles regiones comprehenditur vulgo Niari, Lekoumou, Bouenza,
eamque in novae dioecesis formam redigimus, quae ab urbe principe regionis,
Nkayiensis cognominabitur, atque archidioecesi Brazzapolitanae suffraganea erit.
Episcopi cathedra in templo urbis Nkayi maiore collocabitur, quod cathedrale
nempe erit cum iuribus omnibus cathedralium templum. Item statuimus ut
Presbyterorum Consilium et Consultores dioecesani deligantur ad Iuris Canonici
normas, quibus Episcopus Nkayiensis utatur. Ceterum quae mandavimus Venerabilis
Frater Ioannes Bulaitis, Archiepiscopus titulo Naronensis atque in Congo
Pronuntius apostolicus, ad exitum deducet, factis necessariis potestatibus, quas
poterit et alii delegare, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re
vero acta documenta exarari faciet atque ad Sacram Congregationem de
Propaganda Fide cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 256-257
© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana
|