 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MBANZACONGENSIS*
IN ANGOLA NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE MBANZACONGENSIS AB URBE REGIONIS
PRINCIPE
Ex quo superno Dei consilio universae Christi Ecclesiae praepositi sumus
patres ac pastores, ex tunc profecto omnes Nostrae et cogitationes, et curae, et
sollicitudines eo confluere coeperunt, unde maiora bona atque utilitates
christianae familiae orerentur : urgent enim cum divinae Prophetarum hortationes
(cf. Ezech 34), tum etiam ipsius Christi Redemptoris verba : pasce, Petre,
agnos, pasce oves (cf. Io 21, 15-17). Quam ob rem, cum Venerabilibus Fratribus
Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione
praepositis visum esset bene fieri si in Angola nova dioecesis constitueretur
detracta, provincia Zairensi ab Ecclesia Uiiensi, Nos re bene reputata, post
petitum consilium ab iis ad quos res respiceret, apostolica Nostra potestate
haec statuimus. A dioecesi Uiiensi territorium Zairensis provinciae, ut est lege
civili circumscripta separamus, in novaeque dioecesis formam redigimus, quae ab
urbe vulgo « Mbanza Congo » principe regionis Mbanzacongensis cognominabitur
(olim haec urbs São Salvador appellabatur), cuiusque templum cathedrale erit
sacra aedes B. M. V. Immaculatae ibi loci exstans, in quo videlicet sacer
Praesul Cathedram suae potestatis collocabit. Quae iura talibus templis fieri
solent, eadem et huic concedimus. Praeterea modo natam Ecclesiam metropolitanae
Sedi Luandensi suffraganeam facimus, cuius Antistiti Episcopus Mbanzacongensis
ad normam iuris subicietur. Quae vero mensam novae dioecesis respiciunt, iura et
onera cleri atque populi, servanda documenta, electionem Vicarii dioecesani,
similia, ad amussim leges Canonicae custodiantur. Ceterum has Litteras Nostras
ad exitum deducet Venerabilis Frater Fortunatus Baldelli, Archiepiscopus titulo
Mevaniensis (vel quem ipse legaverit) atque in Angola Apostolicus Delegatus, cui
omnes facultates facimus ad rem perficiendam. Re vero acta, documenta exarabit
et sinceris exemplis ad Sacram Congregationem mittet de Propaganda Fide.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septima mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus
Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
DERMOT J. RYAN Archiep. emerit. Dublinen. Congr. pro
Gentium Evang. Pro-Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 109-110
© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana
|