 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URDANETENSIS*
DISTRACTO TERRITORIO AB ARCHIDIOECESI LINGAYENSI-DAGUPANENSI NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS URDANETENSIS
Non raro catholicorum utilitas postulat ut alicuius ecclesiasticae
circumscriptionis fines mutentur et nova disponantur ratione ; quod cum
contingit, Nostrum est diligenti cura consulere ut omnia bene cedant. Qua re,
quoniam Venerabilis Frater Fridericus G. Limón, Archiepiscopus
Lingayensis-Dagupanensis, ob magnam fidelium copiam in sua archidioecesi
degentium, audita Conferentia Episcopali in Insulis Philippinis, postulavit ut
distracto ab eadem archidioecesi territorio, nova constitueretur dioecesis, Nos,
cognita propensa sententia Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani,
Archiepiscopi titularis Mallianensis, in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii,
et auditis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae
Congregationis pro Episcopis negotiis agendis praepositis, aeque fieri censuimus
si postulationi concederemus. Hinc, Nostra Apostolica auctoritate et potestate,
haec quae sequuntur decernimus, quorum interest vel eorum qui sua interesse
praesumunt suppleto consensu. Ab archidioecesi Lingayensi-Dagupanensi detrahimus
territorium harum paroeciarum, quae hic recensentur : The Holy Cross (Alcala) ;
St. Louis Bertrand (Asingan) ; St. Adolfus (Balungao) ; The Holy Child
(Binalonan) ; Our Lady of the Nativity (Natividad) ; St. Jude Thaddeus
(Pozorrubio) ; St. Anthony of Padua (Rosales) ; St. Bartholomew (San Manuel) ;
Our Lady of the Pillar (Sta. Maria) ; St. Nicholas of Tolentino (San Nicolas) ;
St. Paschal Baylon (San Quintin) ; St. Thomas Aquinas (Sto Tomas) ; Our Lady of
Mt. Carmel (Sison) ; St. Patrick (Tayug) ; Our Lady of the Immaculate Conception
(Umingan) ; Our Lady of the Immaculate Conception (Urdaneta) ; St. Anthony, the
Abbot (Villasis) ; Our Lady of Mt. Carmel (Carmen, Rosales) ; insuper
territorium harum quasi-paroeciarum : Our Lady Queen of the Universe (San Jose,
Urdaneta) ; Our Lady of the Miraculous Medal (Panganiban, Tayug) ; St. Vincent
Ferrer (Bantug, Asingan) : et ex ita deducto utroque territorio novam
constituimus dioecesim Urdanetensem, iisdem circumscriptam finibus,
quibus idem duplex territorium in praesens definitur, eiusque sedem episcopalem
in urbe Urdaneta collocamus et templum paroeciale ibidem situm et Conceptioni
Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae
Cathedralis evehimus, insignibus et privilegiis ornatum, quae eiusmodi
Ecclesiarum sunt propria. Eandem dioecesim suffraganeam facimus archidioecesi
Lingayensi-Dagupanensi, eiusque Episcopum pro tempore, cum ceteris Praesulibus
locorum Ordinariis per omnia exaequatum, iuri metropolitico Archiepiscopi
Lingayensis. Dagupanensis subicimus. Ut autem Pastor noviter institutae
dioecesis sicut decet adiuvetur, praecipimus ut quam primum collegium
consultorum pro iure eligatur, et ad eius dignam et congruam sustentationem
providendam, statuimus ut hoc fiat Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et
portione ei obventura ex divisione, ad normam canonis 112 C. I. C. facienda,
bonorum quae hucusque mensae episcopalis Lingayensis-Dagupanensis fuerunt. Quod
ad seminarium condendum et ad candidatorum formationem attinet, praescripta
iuris communis servari volumus normasque a Sacra Congregatione pro Institutione
Catholica statutas, simul monentes ut selecti seminarii alumni in philosophicis
et theologicis disciplinis erudiendi, atque sacerdotes studiis penitus
excolendi, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Philippinum. Item servari
sacros canones volumus, quoad novae dioecesis regimen et administrationem
necnon, sede vacante, administratoris dioecesani electionem, fidelium iura et
onera et alia id genus. Denique decernimus ut, dioecesis constitutione perfecta,
sacerdotes Ecclesiae habeantur ascripti, in cuius territorio ecclesiasticum
habeant officium ; ceteri vero sacerdotes, clericis et seminarii alumni, illi
Ecclesiae incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum
habeant domicilium ; et acta atque instrumenta, quae ad constitutam dioecesim,
ad eius fideles et ad bona temporalia forte contingant, a Curia
Lingayensi-Dagupanensi ad Curiam Urdanetensem mittantur, ut in tabulario
serventur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Brunoni
Torpigliani, necessariis et opportunis eidem factis facultatibus etiam
delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito, re acta, instrumentorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem pro Episcopis mittendi, rite signata et sigillo impressa. Quae
statuimus, nunc et in posterum firma servari iubemus. Contrariis quibuslibet
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Ianuarii, anno millesimo
nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN S. Congr. pro
Episcopis Praefectus |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 8, pp. 705-707
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|