 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CIVITATUM FOEDERATARUM AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS EPARCHIA CONDITUR PRO
FIDELIBUS CHALDAICI RITUS
Mense Ianuario, anno millesimo nongentesimo octogesimo altero, filiis Nostris de
ritu Chaldaico consulere cupientes, in Foederatis Civitatibus Americae
Septemtrionalis degentibus, Exarchatum Apostolicum constituimus, quo fideles
illi, quasi domus propriae saeptis continerentur, custodirentur, ad pietatem
formarentur : non enim facile est mores, ingenium, indolem propriae stirpis
extra patriam servare, nisi Ecclesia, mater communis, filiorum curam ipsis
congruam suscipiat. Cum autem, spirante Christi gratia, iam circumscriptio illa
incrementa haud minima suscepisset, bene fieri censuimus, si, iuxta preces
Venerabilis Fratris Nostri Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, eam Sedem ad
Eparchiae dignitatem eveheremus : id enim et honori Sedi cederet, et animum
adderet ad maiora pro Christi fide coepta atque certamina. Qua re, consilio
petito a Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulo Maurianensi atque in
Rebus Publicis Foederatis Americae Septemtrionalis Pro-Nuntio Apostolico, item a
Venerabilibus Fratribus Conferentiae episcopalis eiusdem Nationis, apostolica
Nostra potestate Exarchatum apostolicum pro fidelibus Chaldaici ritus in ea
natione commorantibus in Eparchiae formam redigimus cum omnibus iuribus et
obligationibus tali novae condicioni inhaerentibus. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum has Litteras Nostras idem Venerabilis Frater Pius Laghi ad
exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe iustis facultatibus, quas
cuilibet delegare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Augusti, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
LADISLAUS Card. RUBIN
Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Laurus Governatori, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 11, pp. 1019-1020
© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana
|