 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GBARNGANAE*
QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA MONROVIENSI DISTRACTIS NOVA
DIOECESIS GBARNGANA CONDITUR IN LIBERIA
De Monroviensi cogitantes archidioecesi longe quidem lateque patenti, deque
evangelizationis opere in singulis eius partibus fovendo curam agentes, censemus
postulationi concedendum esse, quam pronuper Venerabiles Fratres Nostri S. R. E.
Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
negotiis praepositi ad Nos detulerunt, id nunc iudicantes bene fieri, si nova
dioecesis in memorata Africae regione condatur. Re igitur rite perpensa, iis
quoque consentientibus quorum interest, hisce Litteris ex probata Congregationis
quam diximus sententia hodie recepta exque Apostolica potestate Nostra haec,
quae sequuntur, iubentes statuimus. Ab archidioecesi Monroviensi integram
seiungimus plagam « Lofa County », euius finibus et « Nimba County » et « Bong
County » continentur, eademque civilibus finibus triplicis illius « County »
propriis definita novam dioecesim condimus nomine Gbarnganam, quam
Metropolitanae Monroviensi archidioecesi suffraganeam constituimus, simul
decernentes ut episcopalis novae dioecesis cathedra in ipsa urbe Gbarnga sedem
habeat ad templum Sancti Spiritus. Simul praeterea mandatum venerabili Fratri
Romaeo Panciroli damus, Archiepiscopo titulo Nobensi atque Apostolico in Liberia
Pro-Nuntio, ut quae hisce ipsis Litteris iure sanximus, ea curet exsequenda,
debitis facultatibus ei factis, una cum libertate idem officium delegandi ad
alium virum ecclesiastica dignitate insignitum, addito onere videndi ut certa
peractae exsecutionis litterarum exempla eidem Congregationi pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur. Quod reliquum est, has Litteras none
volumus et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, die septimo decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS Card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 3, pp. 240-241
© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana
|