 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IMPERATRICIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IMPERATRICIS NOMINE
Quae maiori Christifidelium spirituali bono facilius assequendo faciant, ea
Apostolica Sedes satagit praestare. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater
Evangelista Alcimar Caldas Magalhães, Episcopus Carolinensis in Brasilia, audita
Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, postulavisset ab hac Apostolica Sede
ut a circumscriptione ecclesiastica sua amplo distracto territorio nova
constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Carolo
Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, de
consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationis pro
Episcopis negotiis praepositorum, istius Pastoris precibus putavimus libenter
obsecundare. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto eorum,
quorum interest, vel qui sua interesse existimant, quae sequuntur decernimus. Ab
Ecclesia Carolinensi in Brasilia territorium separamus, prout in praesens civili
lege circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum : Imperatriz, Açailândia,
Amarante do Maranhão et João Lisboa, atque ex ita distracto territorio novam
condimus dioecesim Imperatricis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus,
quibus memorata municipia in praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem
in urbe cui nomen « Imperatriz » ponimus, episcopalis magisterii cathedram —
donec alia sacra aedes extruatur — in paroeciali templo eadem in urbe exstante,
Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis a Fatima, quod ad cathedralis
ecclesiae evehimus gradum cuique insignia, privilegia et honores tribuimus, quae
ceterarum cathedralium ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Imperatricis
suffraganeam facimus archidioecesis Sancti Ludovici in Maragnano, eiusque pro
tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Ludovici in Maragnano
subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribusque insignitum atque
obligationibus oneribusque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria
sunt, mandantes quoque ut quam primum ibi, ad normas iuris, Consultorum
Collegium constituatur, qui Episcopum consilio et opera iuvet. Quod attinet ad
novae dioecesis mensam episcopalem, eam constituent Curiae emolumenta,
oblationes fidelium et portio bonorum, quae ad normam can. 122 C.I.C. a mensa
episcopali Carolinensi in Brasilia ei debent obvenire. In iis vero quae
respiciunt ad seminari dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum
institutionem, praescripta iuris communis serventur, ratione sane habita
normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur
insuper ut quidam sacrorum alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis
imbuendi, necnon sacerdotes altiora studia sua completuri, Romam ad Pontificium
Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis
regimen, administrationem ecclesiasticorum bonorum, dioecesani administratoris,
sede vacante, electionem fideliumque iura et onera aliaque id genus, ad amussim
serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac dioecesis Imperatricis
erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur
Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero
sacerdotes, clerici sacrorumque alumni incardinati maneant vel incardinentur
Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta
quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia,
a Curia Carolinensi ad Curiam Imperatricis transmittantur de more, in condendo
tabulario servanda. Haec, quae prascripsimus, adducat ad effectum Venerabilis
Frater Carolus Furno, quem diximus, vel, absente eo, ille, qui negotia curat
Apostolicae Sedis in Brasilia; quibus necessarias et opportunas tribuimus
facultates quemlibet alium quoque delegandi virum ad omnia exsequenda, de quibus
agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar
mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo
Litteras datam nunc et in posterum validam esse iubemus, contrariis rebus
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et
vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo,
Pontificatus Nostri nono.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1262-1263
© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana
|