 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOMINAE NOSTRAE PARADISI IN CIVITATE MEXICANA*
FIDELIUM COMMUNITAS RITUS BYZANTINI GRAECORUM MELKITARUM CATHOLICORUM IN MEXICANA DICIONE AD EPARCHIAE GRADUM ATTOLLITUR DOMINAE NOSTRAE
PARADISI IN CIVITATE MEXICANA COGNOMINANDAE
Apostolorum Principis in sublimi cathedra Dei voluntate positi, illud unum
vel maxime tuemur, ut Ecclesiae negotia singulari quidem cura et vigilantia
administrentur ac dirigantur pro ipsorum fidelium commodo spiritalique bono.
Haec inter negotia maximi momenti et ponderis procul dubio ea quae ad Ecclesias
Orientales pertinent adnumerantur, cum sint Nobis ipsae sane carissimae tum
antiquitate tum opulentia copiaque praeclararum traditionum et sanctitatis
exemplorum. Cum igitur Venerabilis Frater Noster S. R. E. Cardinalis Lourdusamy
Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositus, assentiente vero
Patriarcha Graecorum Melkitarum catholicorum una cum synodo eiusdem
Patriarchatus, efflagitaverit ut Communitas fidelium ritus byzantini Graecorum
Melkitarum catholicorum in Mexicana Civitate ad gradum dignitatemque Eparchiae
eveheretur, Nos, re profecto diligenter spectata, expostulationibus admotis
annuentes, confisi haec omnia in fidelium utilitatem esse cessura, ex Nostra
Apostolica auctoritate, decernimus ut Communitas quam supra memoravimus
Eparchiae honore augeatur, Dominae Nostrae Paradisi in Civitate Mexicana
appellandae, additis pariter iuribus atque obligationibus quae ad Nane pertinent
dignitatem et condicionem. Haec quidem res reliquaque secundum codicis
orientalis praecepta piane temperentur. Ceterum, hanc tribuendo dignitatem erga
istam dilectam Communitatem dilectionem Nostram palam testificari volumus,
minime posthac addubitantes quin singuli novae Eparchiae fideles ex hac quidem
re spiritalis vitae vehementiora accipiant incitamenta.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
D. SIMON Card. LOURDUSAMY Congr. pro Eccl. Orient. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 10, pp. 1262-1263
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|