 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAPITIS HAITIANI*
CATHEDRALIS ECCLESIA CAPITIS HAITIANI AD DIGNITATEM
METROPOLITANAM EVEHITUR IPSOQUE EIUS NOMINE NOVA CONDITUR PROVINCIA
ECCLESIASTICA
Qui pro Nostro Pastoris munere universae servimus Ecclesiae, necnon
supremam quam in eam habemus potestatem exercemus, probata consilia libenter
tuemur, unde aliquam Christifideles utilitatem sibi capere possint. Cumque
Conferentia Episcopalis Reipublicae Haitianae, idem sentiente Venerabili Fratre
Paulo Borneo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi atque in Natione Haitiana Nuntio
Apostolico, modo a Sancta hac Sede id petierit quod sequitur, Nos igitur, eorum
suppleto consensu quorum interest vel interesse censentur, hisce nunc Litteris
vi et potestate Nostra Apostolica Ecclesiam Capitis Haitiani iuri Ecclesiae
Portus Principis metropolitano subtrahimus et ad gradum archidioecesis
metropolitanae eam ipsam extollimus, cui et iura et privilegia tribuimus, quae
eiusmodi Ecclesiarum sunt propria ; pariterque eo ipso Capitis Haitiani nomine
provinciam ecclesiasticam condimus, quae scilicet constet tum nova metropolitana
Ecclesia Capitis Haitiani tum suffraganeis ei sedibus Portus Pacis, Hinchensi et
Gonayvesensi. Ipsum autem pro tempore Praesulem Capitis Haitiani dignitate
archiepiscopali insignimus ac Metropolitam eligimus propriis iuribus praeditum et
privilegiis lege sancitis necnon congruentibus officiis adstrictum ; de qua
tamen electione alterae Litterae Nostrae Apostolicae. Quae hic statuimus, ea ad
effectum adducat idem Venerabilis Frater Paulus Romeo quem diximus, cui et
facultatem facimus id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, addito onere curandi ut certum verumque actae exsecutionis
litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis iusta diligentia mittatur. Quod
denique reliquum est, Apostolicas has Litteras et nunc et in posterum ratas esse
volumus, contrariis rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
|
AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
BERNARDINUS Card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 10, pp. 1263-1264
© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana
|